CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Rejicit specialiter Aegidium, quatenus dicit intellectionem seu visionem esse ipsam speciem, tam quoad visum quam quoad intellectum.
Sed contra secundam opinionem arguitur specialiter quod ipsa sit falsa, tam in sensu quam in intellectu. In sensu, quia si species ista quae est visio, sit ejusdem rationis cum illa quae est in medio, illa in medio erit formaliter visio: ergo medium formaliter habens eam erit formaliter videns. Si autem praeter hanc speciem in visu quae ponitur visio, sit alia alterius rationis ab ea, et alia ejusdem rationis cum illa quae est in medio, habetur propositum, scilicet quod licet illud quod est visio, dicatur species, tamen est aliquid aliud prius eo in oculo, et alterius rationis, et illud ut communiter dicitur, est species, et ita species proprie dicta differret ab actione.
Si dicas, quod species in medio differt a specie in oculo propter diversa recipientia, hoc nihil est, quia sicut albedo est ejusdem rationis in lapide et equo, et ideo utrumque est formaliter album secundum eamdem rationem albi: ita si illa qualitas quae dicitur species, sit ejusdem rationis in oculo et in medio, si illa de se sit visio formaliter, visio formaliter erit in utroque, et in quocumque est formaliter visio, illud formaliter est videns. Principale etiam propositum patet, quia in oculo caeco, manente tamen sic mixto ut prius, causatur species, similiter in oculo dormientis, alias non excitaretur ab excellenti sensibili praesente, non etiam aliter aliquis excitaretur a sono excellenti, nisi species esset in aure; tamen in istis non est visio, ita etiam in oculo bene disposito recipitur aliqua species ejusdem rationis cum illa quae est in medio, ex hoc quod ipsum organum est similis dispositionis cum medio, propter perspicuitatem utriusque et diaphaneitatem, ex 2. de Anima, et ista non erit formaliter visio, sed prior visione.
Quod etiam hoc de intellectu sit falsum, patet conjungendo aliqua dicta sic opinantis. Posuit enim nullam esse aliam speciem ab essentia divina in visione beata, et beatitudinem essentialiter consistere in sola visione. Gonjunge istud dictum, quod visio formaliter est species, et sequitur quod beatitudo nostra erit formaliter essentia divina ; probatio, beatitudo formaliter est visio secundum eos, visio formaliter est species secundum eos, species est formaliter essentia divina; ergo essentia divina est formaliter beatitudo nostra. Sed haec conclusio est inconveniens, aut negent istam praemissam, quod visio est species, aut ponant quod essentia divina habet aliam speciem a se, aut beatitudinem essentialiter in alio quam in actu visionis.
Si dicatur, ubi est species intelligibilis alia ab objecto, illa est intellectio; sed ubi non est alia species ab abjecto, ibi intellectio non est objectum in beatitudine ;igitur negarent speciem aliam ab objecto et actu, sed non negatur esse alia ab objecto.
Contra : Nullius objecti est alia species intelligibilis nisi sola intellectio, secundum istos; igitur cujus objecti est intellectio alia ab ipso, ejus est species intelligibilis; igitur ita debet concedi species in visione Dei, sicut in intellectione cujuscumque alterius objecti. Nota, quod intellectionis ad objectum inquantum est motivum intellectus, sive magis proprie inquantum est causativum intellectionis, est relatio pertinens ad secundum modum relativorum, sicut Filii ad Patrem, vel coloris geniti ad gignentem. Relatio etiam intellectus ad objectum ut mobilis ad motivum, pertinet ad secundum modum, sicut relatio calefactibilis ad calefactivum; sed praeter istas relationes secundi modi, est alia relatio intellectionis ad objectum ut terminati ad terminans. Non enim
tantum intellectio est ab objecto, ut a causa efficiente totali vel partiali, sed est ad ipsum ut ad terminans, sive ut circa quod ipsa est. Differentia istarum relationum patet, quia utraque est sine alia. Prima sine secunda in calore genito; secunda sine prima in intellectione lapidis, si fieret immediate a Deo in me. Prima non est identica, quia idem absolutum posset fieri ab alia causa. Secunda videtur identica, quia nullus actus natus esse circa objectum, posset esse idem et non terminari ad idem objectum. Secunda non est ad aliquam causam, quia positis omnibus causis, praeter hoc requiritur in tali actu aliquid terminans. Patet etiam dividendo, non est forma, nec efficiens. Patet, non finis, quia objectum ut est primum circa quod est actus, non est propter quod amatum elicitur actus, nec est materia circa, sive in, sive ex qua.