In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Ad argumenta pro prima opinione, etc. Haec littera patet ex dictis. Ad ter tium docet Ecclesiam Spiritu sancta edoctam intellexisse hunc esse sensum verum et unicum formae, quem habet ex sua institutione. Contra urget Solus : Ecclesia non habuit revelationem immediatam, sicut habuerunt Apostoli, sed divina opera utitur, ne erudiendis articulis fidei erraret;
non sufficit Theologo dicere, Ecclesia sic decrevit, sed munus ejus est ostendere, ex quibus locis sacrae Scripturae id collegerit. Respondeo ex iis solis, quibus institutio Sacramenti habetur, alia non supponant, sed horum etiam veritatem Spiritu sancto edocta, et prout ab initio tradita sunt, declarat ex traditione et Patribus.
Vaquez conatur regulam tradere seu comprehendere modum procedendi Ecclesiae in expositione alicujus loci dubii, sed discurrit ad praetensam suam sententiam, et facilis est instantia contra ea quae dicit vel applicat. Superius ostendi eum non fuisse rectum assecutum sensum canonis Tridentini. De reliquo nolo jam minulim discutere modum quo discurrit, aut medium, nec prolixitas permittit, quia plura magis seria me avocant.