De errore Photini circa incarnationem.
Quidam autem, Scripturarum sensum depravantes, circa domini nostri iesu christi divinitatem et humanitatem perversum sensum conceperunt.
Fuerunt enim quidam, ut ebion et cerinthus, et postea Paulus Samosatenus et Photinus, qui in christo solum naturam humanam confitentur; divinitatem vero non per naturam, sed per quandam excellentem divinae gloriae participationem, quam per opera meruerat, in eo fuisse confingunt, ut superius dictum est.
Sed, ut alia praetermittamus quae contra positionem huiusmodi dicta sunt superius, haec positio incarnationis mysterium tollit.
Non enim, secundum positionem huiusmodi, deus carnem assumpsisset, ut fieret homo: sed magis homo carnalis deus factus fuisset. Et sic non verum esset quod ioannes dicit. Verbum caro factum est: sed magis e contrario, caro verbum facta fuisset.
Similiter etiam non convenirent dei filio exinanitio aut descensio, sed magis homini glorificatio et ascensio, et sic non verum esset quod apostolus dicit, qui cum in forma dei esset, exinanivit semetipsum formam servi accipiens: sed sola exaltatio hominis in divinam gloriam, de qua postmodum subditur, propter quod et deus exaltavit illum.
Neque verum esset quod dominus dicit, descendi de caelo, sed solum quod ait, ascendo ad patrem meum: cum tamen utrumque Scriptura coniungat. Dicit enim dominus, Ioan. 3-13: nemo ascendit in caelum nisi qui de caelo descendit, filius hominis, qui est in caelo; et Ephes. 4-10, qui descendit, ipse est qui ascendit super omnes caelos.
Sic etiam non conveniret filio quod missus esset a patre neque quod a patre exiverit ut veniret in mundum, sed solum quod ad patrem iret: cum tamen ipse utrumque coniungat, dicens, Ioan. 16-5, vado ad eum qui misit me; et iterum 28, exivi a patre et veni in mundum et iterum relinquo mundum et vado ad patrem; in quorum utroque et humanitas et divinitas comprobatur.