Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) Conclusio istarum duarum opinionum ultimarum improbatur per quaedam argumenta facta contra opinionem secundam, quae opinio attribuebat totam activitatem objecto, ut supra patuit. Et littera patet usque ibi : Sed contra secundam opinionem arguitur specialiter, quod ipsa sit falsa, tam in sensu quam in intellectu, quia tunc medium diceretur videre, si species sensibilis et visio essent idem, quia species sensibilis etiam recipitur in medio. Nec valet dicere, quod species in medio et in organo sunt alterius rationis, quia receptiva sunt alterius rationis, quia albedo in lapide et in equo sunt ejusdem rationis, et tamen equus et lapis differunt specie. Tum etiam, quia in oculo caeco, manente tamen sic mixto, ut prius causatur . species, et tamen non videt.
Similiter in oculo dormientis, alias non excitaretur ab excellenti sensibili praesente. Et tota ista littera clara est.