De errore Manichaeorum circa incarnationem.
Fuerunt autem et alii qui, veritate incarnationis negata, quandam fictitiam incarnationis similitudinem introduxerunt.
Dixerunt enim Manichaei dei filium non verum corpus, sed phantasticum assumpsisse. Unde nec verus homo esse potuit, sed apparens: neque ea quae secundum hominem gessit, sicut quod natus est, quod comedit, bibit, ambulavit, passus est et sepultus, in veritate fuisse, sed in quadam simulatione, consequitur. Et sic patet quod totum incarnationis mysterium ad quandam fictionem deducunt.
Haec autem positio primo quidem Scripturae auctoritatem evacuat. Cum enim carnis similitudo caro non sit, neque similitudo ambulationis ambulatio, et in ceteris similiter, mentitur Scriptura dicens, verbum caro factum est, si solum phantastica caro fuit. Mentitur etiam dicens iesum christum ambulasse, comedisse, mortuum fuisse et sepultum, si haec in sola phantastica apparitione contigerunt. Si autem vel in modico auctoritati sacrae Scripturae derogetur, iam nihil fixum in fide nostra esse poterit, quae sacris Scripturis innititur, secundum illud Ioan. 20-31: haec scripta sunt ut credatis.
Potest autem aliquis dicere Scripturae quidem sacrae veritatem non deesse, dum id quod apparuit, refert ac si factum fuisset: quia rerum similitudines aequivoce ac figurate ipsarum rerum nominibus nuncupantur, sicut homo pictus aequivoce dicitur homo; et ipsa sacra Scriptura consuevit hoc modo loquendi uti, ut est illud I Cor. 10-4, petra autem erat christus. Plurima autem corporalia in Scripturis de deo inveniuntur dici propter similitudinem solam: sicut quod nominatur agnus vel leo, vel aliquid huiusmodi.
Sed licet rerum similitudines aequivoce rerum sibi nomina interdum assumant, non tamen competit sacrae Scripturae ut narrationem unius facti totam sub tali aequivocatione proponat, ita quod ex aliis Scripturae locis manifesta veritas haberi non possit: quia ex hoc non eruditio hominum, sed magis deceptio sequeretur; cum tamen apostolus dicat, Rom. 15-4, quod quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt; et II Tim. 3-16, omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum et erudiendum.
Esset praeterea tota evangelica narratio poetica et fabularis, si rerum similitudines apparentes quasi res ipsas narraret: cum tamen dicatur II Petr. 1-16: non enim indoctas fabulas secuti notam fecimus vobis domini nostri iesu christi virtutem.
Sicubi vero Scriptura narrat aliqua quae apparentiam et non rerum existentiam habuerunt, ex ipso more narrationis hoc intelligere facit. Dicitur enim Gen. 18-2: cumque elevasset oculos, Abraham scilicet, apparuerunt tres viri, ex quo datur intelligi quod secundum apparentiam viri fuerunt. Unde et in eis deum adoravit et deitatem confessus est, dicens, 27 loquar ad dominum meum, cum sim pulvis et cinis; et iterum, 25 non est tuum hoc, qui iudicas omnem terram.
Quod vero Isaias et ezechiel et alii prophetae aliqua descripserunt quae imaginarie visa sunt, errorem non generat: quia huiusmodi ponunt non in narratione historiae, sed in descriptione prophetiae. Et tamen semper aliquid addunt per quod apparitio designatur: sicut Isaiae 6-1, vidi dominum sedentem etc.; Ezech. 1-3, facta est super me manus domini et vidi etc., Ezech. 8-3, emissa similitudo manus apprehendit me et adduxit et veni in ierusalem in visione dei.
Quod etiam aliqua in Scripturis de rebus divinis per similitudinem dicuntur, errorem generare non potest. Tum quia similitudines sumuntur a rebus tam vilibus ut manifestum sit quod haec secundum similitudinem, et non secundum rerum existentiam dicuntur.
Tum quia inveniuntur aliqua proprie dicta in Scripturis per quae veritas expresse manifestatur quae sub similitudinibus in locis aliis occultatur. Quod quidem in proposito non accidit: nam nulla Scripturae auctoritas veritatem eorum quae de humanitate christi leguntur, excludit.
Forte autem quis dicat quod hoc datur intelligi per hoc quod apostolus dicit, Rom. 8-3: misit deus filium suum in similitudinem carnis peccati. Vel per hoc quod dicit philipp. 2-7: in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.
Hic autem sensus per ea quae adduntur excluditur. Non enim dicit solum in similitudinem carnis, sed addit peccati: quia christus veram quidem carnem habuit, sed non carnem peccati, quia in eo peccatum non fuit, sed similem carni peccati, quia carnem passibilem habuit, qualis est facta caro hominis ex peccato.
Similiter fictionis intellectus excluditur ab hoc quod dicit in similitudinem hominum factus, per hoc quod dicitur, formam servi accipiens. Manifestum est enim formam pro natura poni, et non pro similitudine, ex hoc quod dixerat, qui cum in forma dei esset, ubi pro natura ponitur forma: non enim ponunt quod christus fuerit similitudinarie deus. Excluditur etiam fictionis intellectus per hoc quod subdit, factus obediens usque ad mortem.
Non ergo similitudo accipitur pro similitudine apparentiae, sed pro naturali similitudine speciei: sicut omnes homines similes specie dicuntur.
Magis autem sacra Scriptura expresse phantasmatis suspicionem excludit.
Dicitur enim Matth. 14-26, quod videntes discipuli iesum ambulantem supra mare, turbati sunt, dicentes, quia phantasma est, et prae timore clamaverunt. Quam quidem eorum suspicionem dominus consequenter removit: unde subditur, 27 statimque iesus locutus est eis, dicens: habete fiduciam, ego sum, nolite timere.
Quamvis non rationabile videatur quod aut discipulos lateret quod non nisi corpus phantasticum assumpsisset, cum eos ad hoc elegerit ut de eo testimonium perhiberent veritatis ex his quae viderant et audierant: aut si eos non latebat, aestimatio phantasmatis non incussisset tunc eis timorem.
Adhuc autem expressius suspicionem phantastici corporis a mentibus discipulorum removit dominus post resurrectionem.
Dicitur enim Lucae ult. Quod discipuli, conturbati et conterriti, aestimabant se spiritum videre, dum scilicet viderunt iesum.
Et dixit eis: quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? videte manus meas et pedes meos, quia ego ipse sum.
Palpate et videte: quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Frustra enim se palpandum praebuit, si non nisi corpus phantasticum habuisset.
Item. Apostoli seipsos idoneos christi testes ostendunt: dicit enim Petrus, Act. 10-40 hunc, scilicet iesum, deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri non omni populo, sed testibus praeordinatis a deo, nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis.
Et ioannes apostolus, in principio suae epistolae, dicit: quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae, hoc testamur.
Non potest autem efficax sumi testimonium veritatis per ea quae non in rei existentia, sed solum in apparentia sunt gesta. Si igitur corpus christi fuit phantasticum, et non vere manducavit et bibit, neque vere visus est et palpatus, sed phantastice tantum, invenitur non esse idoneum testimonium apostolorum de christo. Et sic inanis est eorum praedicatio, inanis est et fides nostra, ut dicit Paulus I Cor. 15-14.
Amplius autem, si christus verum corpus non habuit, non vere mortuus est. Ergo nec vere resurrexit. Sunt igitur apostoli falsi testes christi, praedicantes mundo ipsum resurrexisse. Unde apostolus ibidem dicit: 15 invenimur autem et falsi testes dei: quoniam testimonium diximus adversus deum, quod suscitaverit iesus, quem non suscitavit.
Praeterea. Falsitas non est idonea via ad veritatem: secundum illud Eccli. 34-4: a mendace quid verum dicetur? adventus autem christi in mundum ad veritatis manifestationem fuit: dicit enim ipse, Ioan. 18-37: ego autem in hoc natus sum, et ad hoc veni, ut testimonium perhibeam veritati. Non igitur in christo fuit aliqua falsitas. Fuisset autem si ea quae dicuntur de ipso, in apparentia tantum fuissent: nam falsum est quod non est ut videtur. Omnia igitur quae de christo dicuntur, secundum rei existentiam fuerunt.
Adhuc. Rom. 5-9, dicitur quod iustificati sumus in sanguine christi; et Apoc. 5-9, dicitur: redemisti nos, domine, in sanguine tuo. Si igitur christus non habuit verum sanguinem, neque vere pro nobis ipsum fudit. Neque igitur vere iustificati, neque vere redempti sumus. Ad nihil igitur utile est esse in christo.
Item. Si non nisi phantasia intelligendus est adventus christi in mundum, nihil novum in christi adventu accidit: nam et in veteri testamento deus apparuit Moysi et prophetis secundum multiplices figuras, ut etiam Scriptura novi testamenti testatur.
Hoc autem totam doctrinam novi testamenti evacuat. Non igitur corpus phantasticum, sed verum filius dei assumpsit.