Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
3. Ergo, fratres, quoniam habemus tempus misericordiae, non nobis blandiamur, non nos dimittamus, non dicamus: Semper parcit Deus. Ecce feci heri, pepercit Deus; facio et hodie, et parcit Deus; faciam et cras, quia parcit Deus. Attendis ad misericordiam, et non times judicium. Si vis cantare misericordiam et judicium, intellige quia ideo parcit, ut corrigaris, non ut in malignitate permaneas. Noli tibi thesaurizare iram in die irae et revelationis justi judicii Dei. Quia in tempore misericordiae in alio psalmo dicitur: «Peccatori autem dixit Deus, Utquid tu enarras justificationes meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam, et abjecisti sermones meos post te: si videbas furem, concurrebas ei, et cum moechis portionem tuam ponebas; sedens adversus fratrem tuum detrahebas, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum. Haec fecisti, et tacui.» Vide tempus misericordiae. Quid est, tacui? Numquid, Non corripui? Sed, Non judicavi. Quomodo enim tacet qui quotidie clamat in Scripturis, in Evangelio, in praedicatoribus suis? Tacui a supplicio, non a verbo. Haec fecisti, et tacui. Et quia tacuit Deus, id est, non vindicavit: quid sibi dixit in corde peccator? Audi: Suspicatus es, inquit, iniquitatem, quod ero tibi similis. Id est, parum est quia tu talis eras; et me talem putasti. Et cum ostendisset illi tempus misericordiae, terruit de tempore judicii: Arguam te, et statuam te ante faciem tuam (Psal. XLIX, 16-21) . Tu te ponis post te, ego te ponam ante te. Omnis enim qui non vult videre peccata sua, post dorsum se ponit, et aliorum peccata acute attendit, non per diligentiam, sed per invidentiam; non volens sanare, sed accusare: se autem obliviscitur. Unde talibus Dominus dicit, Stipulam in oculo fratris tui vides, et trabem in oculo tuo non vides (Matth. VII, 3) . Quia ergo misericordia et judicium cantatur nobis, et nos facientes misericordiam securi exspectemus judicium: et simus in corpore ipsius, et nos cantemus ea. Cantat enim hoc Christus: si solum caput cantat, a Domino est canticum hoc, ad nos non pertinet; si autem totus Christus, id est caput et corpus ejus, esto in membris ejus, adhaere illi per fidem, et per spem, et per charitatem; et in illo cantas, in illo exsultas : quia et ipse in te laborat, 1285 in te sitit, in te esurit et tribulatur. Ille in te adhuc moritur, et tu in illo jam resurrexisti. Nam si non in te moreretur, nollet in te sibi parci a persecutore, cum diceret: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4) ? Ergo, fratres mei, Christus cantat; sed quomodo, nostis: Christum assidue commendavimus vobis; et scio quia rudia vobis non sunt. Dominus Christus Verbum Dei est, per quod facta sunt omnia. Hoc Verbum ut redimeret nos, caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 3, 14) : factus est homo Deus super omnia, Filius Dei aequalis Patri; ad hoc homo factus est, ut Deus homo mediator esset inter homines et Deum, et reconciliaret longe positos, et conjungeret separatos, et revocaret alienatos, et reduceret peregrinos; ad hoc factus est homo. Factus est ergo caput Ecclesiae, habet et corpus et membra. Quaere membra ipsius, modo gemunt per universum orbem terrarum: tunc laetabuntur in fine, in corona justitiae, de qua dicit Paulus, Quam reddet mihi Dominus in illo die justus judex. Et modo ergo cantemus in spe, omnes in unum collecti. Christum enim induti Christus sumus cum capite nostro; quia utique Abrahae semen sumus. Apostolus hoc dicit. Quia dixi, Christus sumus. Apostolus ait, Ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes. Abrahae semen estis: videamus, si semen Abrahae est Christus. «In semine tuo benedicentur omnes gentes. Non dicit, In seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus (Galat. III, 29, 8, 16) .» Et nobis dicit, «Ergo semen Abrahae estis.» Manifestum quia ad Christum pertinemus; et quia membra ejus et corpus ejus sumus, cum capite nostro unus homo sumus. Cantemus ergo, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine.