Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
4. (( vers. 2.)) Psallam, et intelligam in via immaculata, quando venies ad me. Nisi in via immaculata, non potes psallere, nec intelligere. Si vis intelligire, in via immaculata psalle, id est, operare in hilaritate Deo tuo. Quae est via immaculata? Audi sequentia: Deambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meae. Haec via immaculata ab innocentia coepit, in ipsa etiam pervenitur. Quid quaeris multa verba? Innocens esto, et perfecisti justitiam. Sed quid est esse innocentem? Duobus enim modis nocet homo, quantum in ipso est; aut faciendo miserum, aut deserendo miserum: quia et tu non vis ab alio fieri miser, et non vis deseri ab alio, si miser fueris. Quis est qui facit miseros? Qui infert violentias vel insidias, rapit res alienas, opprimit pauperes, furatur, conjugia aliena sollicitat, calumniosus est, vult inferre hominibus quo doleant, studio malevolentiae. Quis est qui deserit miseros? Qui videt inopem aliquo auxilio egentem, et cum habeat quomodo praestet, contemnit, despicit, alienat cor suum. Quod si jam omnino talis esset, ut non opus haberet aliqua misericordia; superbus esset, si desereret miserum: adhuc in tribulatione carnis constitutus est, nesciens quid sibi possit cras accidere, et despicit lacrymas 1286 miserorum; non est innocens. Sed quis est innocens? Qui cum alii non nocet, nec sibi nocet. Qui enim et sibi nocet, non est innocens. Ait aliquis: Ecce non tuli alicui, nec pressi aliquem: de re mea, de justo labore meo bene mihi faciam, convivium apparatum habere volo, erogare volo quantum me delectat, bibere cum quibus volo quantum me delectat; cui aliquid tuli? quem pressi? quis de me questus est? Innocens videtur. Sed si seipsum corrumpit, si templum Dei in se evertit, quid exspectas, ut in alios faciat misericordiam, et parcat miseris? Qui in seipsum crudelis est, esse in alium misericors potest? Tota ergo justitia ad unum verbum innocentiae redigitur. Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6) . Quando amabat iniquitatem, putabat quod aliis nocebat. Sed vide si aliis nocebat: Qui diligit, inquit, iniquitatem, odit animam suam. Sibi ergo prius nocet qui vult aliis nocere; nec deambulat, quia non est ubi. Angustias enim patitur omnis malitia: sola innocentia lata est, ubi deambuletur . Deambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meae. Medium domus suae, aut ipsam Ecclesiam dicit; Christus enim in ea deambulat: aut cor suum; domus enim nostra interior, cor nostrum est: ut hoc exposuerit quod superius dixit, In innocentia cordis mei. Quae est innocentia cordis sui? Medium domus suae. Hanc domum quisquis habet malam, pellitur ab illa foras. Quisquis enim in corde premitur mala conscientia, quomodo quisque ab stillicidio exit de domo sua, aut a fumo, non ibi se patitur habitare: sic qui non habet quietum cor, habitare in corde suo libenter non potest. Tales foras exeunt a seipsis animi intentione, et de his quae foris sunt circa corpus delectantur; quietem in nugis, in spectaculis, in luxuriis, in omnibus malis quaerunt. Quare foris sibi volunt esse bene? Quia non est illis intus bene, unde gaudeant in conscientia. Ideo Dominus cum sanasset paralyticum, ait: Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam (Matth. IX, 6) . Faciat illud anima quae quasi paralysi dissoluta est: in membris bonae operationis constringatur, ut bene operetur, tollat grabatum suum, regat corpus suum; jam eat in domum suam, intret in conscientiam suam: jam latam inveniet, ubi deambulet, et psallat, et intelligat.