QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Deus scit omne scibile non tantum seipsum, ipse tamen solus est adaequatum objectum suae scientiae in ratione motivi Vide Scotum in hunc textum, et 1. distinct. 2. quaestione 2. numero 24. et distinct. 39. quaest. 1 et per totam,etcond. 61. hujus. Commentator hic oppositum tenet cui favet Philosophus, nisi explicetur, ut jam dixi cum Doctore.
Dicendum est, quod omnia alia a se intelligit, cujus ratio est, primum principium est perfectissimum (ut supra ostensum est, quaestione 12. hujus,) est ipsum suum intelligere, ut jam dictum est, quaestione 22. ergo suum intelligere est perfectissimum, sed intelligit se: ergo intelligit se perfectissime, sed requiritur ut perfectissime se intelligat, ut intelligantur omnia, ad quae virtus rei se extendit; cum igitur ab ipso dependeat caelum et tota natura, seipsum perfecte non cognosceret, nisi caelum et totam naturam cognosceret.
Item suum esse est causa omnium aliorum, sed effectus aliquo modo est in sua causa; quod ergo cognoscit causam, cognoscit effectus, eo modo quo sunt in causa ; sed omnia sunt in ipso per modum intelligibilem, nam ipse est causa per voluntatem et intellectum: omnia ergo alia intelligit. Intelligendum tamen est, quod aliquid potest aliud intelligere dupliciter, aut in seipso, aut in alio. Res dicitur intelligi seipsa, quando intelligitur per similitudinem vel speciem propriam sibi adaequatam, sic intelligimus hominem et asinum. Res autem dicitur intelligi in alio, quando intelligitur per speciem alterius, sicut pars intelligi dicitur per speciem totius. Primum autem principium non intelligit alia in seipsis, sed intelligit alia inseipso, quia sua essentia est species per quam omnia intelliguntur. Verbi gratia, si in aliquo speculo essent similitudines omnium, et speculum posset seipsum videre, tunc speculum videndo se omnia videret, sic recte est in proposito. In intellectu primi sunt species omnium, non tamen sunt aliud quam essentia comparata ad hanc rem, sicut causa ad effectum, et quia unica ejus essentia causa omnium est, intelligendo unicam ejus essentiam, intelligit omnia. Ad. primum, cum dicitur : intellectum est perfectio intellectus, dicendum quod intellectum est perfectio intelligentis, non tamen secundum seipsum, sed secundum suam speciem; nunc autem species, qua aliqua intelliguntur est essentia ejus, et ideo concludit ratio, quod sua essentia sit sua perfectio.
Ad secundum dicendum , quod intelligere non specificetur per objectum, quod intelligitur in alio, sed per objectum principale, quod intelligitur per seipsum. Nunc autem principale objectum intellectus divini est ipsum primum, quia principaliter intelligit se: alia enim intelliguntur in ipso, et ideo sequitur quod non specificetur per aliud.
Ad tertium dicendum, quod intelligere aliqua vilia non derogat dignitati intellectus, ubi intellectus non sistit in eis, si non impediatur ab intelligendo digniora. Si enim intellectus semper intelligat aliquid dignissimum, et intelligendo illud dignissimum aliquid vile, hoc non derogat dignitati intellectus, et sic intelligit primum ; ideo non sequitur quod intelligat aliqua, quae dignius esset non intelligere, eo modo quo ea intelligit.
Deinde palam, quia aliquid, etc. Text. 51.