De errore Apollinaris circa corpus christi.
Irrationabilius autem his circa incarnationis mysterium Apollinaris erravit in hoc tamen cum praedictis concordans, quod corpus christi non fuit de virgine assumptum, sed, quod est magis impium, aliquid verbi dicit in carnem christi fuisse conversum: occasionem erroris sumens ex eo quod dicitur Ioan. 1-14, verbum caro factum est, quod sic intelligendum putavit quasi ipsum verbum sit conversum in carnem, sicut et intelligitur illud quod legitur Ioan. 2-9, ut gustavit architriclinus aquam vinum factam, quod ea ratione dicitur, quia conversa est aqua in vinum.
Huius autem erroris impossibilitatem ex his quae supra ostensa sunt, facile est deprehendere. Ostensum est enim supra quod deus omnino immutabilis est. Omne autem quod in aliud convertitur, manifestum est mutari. Cum igitur verbum dei sit verus deus, ut ostensum est, impossibile est quod verbum dei fuerit in carnem mutatum.
Item. Verbum dei, cum sit deus, simplex est: ostensum est enim supra in deo compositionem non esse.
Si igitur aliquid verbi dei sit conversum in carnem, oportet totum verbum conversum esse. Quod autem in aliud convertitur, desinit esse id quod prius fuit: sicut aqua conversa in vinum, iam non est aqua sed vinum. Igitur post incarnationem, secundum positionem praedictam, verbum dei penitus non erit.
Quod apparet impossibile: tum ex hoc quod verbum dei est aeternum, secundum illud Ioan. 1-1, in principio erat verbum; tum quia post incarnationem christus verbum dei dicitur, secundum illud Apoc. 19-13, vestitus erat veste aspersa sanguine, et vocabatur nomen eius: verbum dei.
Amplius. Eorum quae non communicant in materia et in genere uno, impossibile est fieri conversionem in invicem: non enim ex linea fit albedo, quia sunt diversorum generum; neque corpus elementare potest converti in aliquod corporum caelestium, vel in aliquam incorpoream substantiam, aut e converso, cum non conveniant in materia. Verbum autem dei, cum sit deus, non convenit neque in genere neque in materia cum quocumque alio: eo quod deus neque in genere est, neque materiam habet.
Impossibile est igitur verbum dei fuisse in carnem conversum, vel in quodcumque aliud.
Praeterea. De ratione carnis, ossis et sanguinis et huiusmodi partium est quod sit ex determinata materia. Si igitur verbum dei sit in carnem conversum, secundum positionem praedictam, sequetur quod in christo non fuerit vera caro nec aliquid aliud huiusmodi. Et sic etiam non erit verus homo, sed apparens tantum, et alia huiusmodi quae supra contra valentinum posuimus.
Patet igitur hoc quod ioannes dicit, verbum caro factum est, non sic intelligendum esse quasi verbum sit conversum in carnem: sed quia carnem assumpsit, ut cum hominibus conversaretur et eis visibilis appareret. Unde et subditur: et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius etc.: sicut et in baruch de deo dicitur quod in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.