QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum primum principium intelligat omnia alia proprie et distincte?
Averr. 12. Metaph. com. 51. S. Thoro. 1. part. quaestione 14. art. 6. et de veritate quaest. 2. Ocellam, in 1. distinct. 35. quaest. 2. art. 1. Gabriel. quaest. 2. artic. 1. concita. 2. Gregor. in 1. dist. 35. q. unica. Ferrar. 1. contra gent. cap. 50. Doctores citati q. anteced.
Videtur quod non : quando primum principium intelligit aliud, intelligit ipsum secundum quod in ipso est, sed omnia alia sunt in ipso sicut in causa, et ita in universali ; ergo solum aliqua intelligit in universali.
Praeterea, eadem est discretio primi ad quodcumque causatum, et causati ad ipsum: sed per nullum causatum potest distincte apprehendi distinctio primi, et ideo distincte non potest cognosci.
Praeterea, propria et distincta cognitio habetur per rationem propriam, cum igitur idem non possit esse propria ratio diversorum, et primum intelligit aliud per seipsum, propriam et distinctam cognitionem eorum non potest habere.
Ad oppositum : si distinctam et propriam cognitionem non haberet aliorum, suum intelligere perfectissimum non esset.
Ad illud dicendum, quod primum principium solum intelligit alia in communi inquantum sunt entia et non distincte, sicut si ignis cognosceret seipsum, cognosceret naturam caloris, et omnia alia inquantum sunt calida. Sic in proposito, esse primi est causa omnium aliorum, et ideo in cognoscendo se, cognoscit naturam entis et omnia alia inquantum sunt entia, et illa cognitio communis est, non propria.
Illud non videtur verum, nam cognitio rerum in communi, est cognitio imperfecta et in potentia solum. Cum igitur intellectus noster procedat ab universali ad speciale, et a confuso ad proprium, procedit de potentia ad actum, et de imperfecto ad perfectum. Nunc autem intelligere primum est perfectum, et nullo modo imperfectum, et non in potentia: ergo non intelligit alia solum in universali, quia sic intelligeret alia imperfecte.