QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Deus novit omnia alia a se distincte, quia causat omnia secundum quod conreniunt et differ.int inter se, et imperfectionis in nobis est cognoscere res confuse. Vide eum i. distinct. 39. et dist. 1. quaestione 2. art. 3. numa o 20. 21. et tractat. de primo principio cap.4.concl.4. Non citat Doctor ad hoc Philosophum, quia non parum favet sententiae neganti Deum cognoscere alia a se, ut videre est in textu citato et aliis ejus locis.
Ideo dicendum est, quod omnia alia intelligit cognitione propria et distincta, sic enim aliqua intelligit sicut eorum est causa; nunc autem non solum est causa illius in quo convenit, sed et illius in quo differt, et per quod specie distinguitur: igitur ea per quae specifice distinguitur, intelligit.
Praeterea, in ipso sunt perfectiones omnium (ut dictum est in 5. text. 21. ) sed quaelibet forma propria rei est aliqua perfectio; igitur in primo sunt omnia, per quae res ab invicem distinguuntur : unde primum principium comparatur ad alia , sicut perfectum ad imperfectum, et non e converso ; sicut ergo intelligens hominem potest intelligere animal secundum propriam rationem, licet non e converso;et intelligens senarium intelligit quinarium, licet non e converso, sic intelligens primum principium potesfihtelligere quodcumque aliud primo secundum propriam cognitionem et non e converso. Unde cum nihil aliud sit, nisi inquantum participat vel imitatur primum, perfecte seipsum non cognosceret nisi cognosceret omnia in quibus est imitabile et a quibus participabile, nec perfecte suum me intelligeret , nisi omnem modum perfecte intelligeret.
Ad primum argumentum dicendum, quod sicut potest referri ad illud quod intelligitur, et ad modum intelligendi, vel ad ipsam cognitionem. Si ad illud quod intelligitur, sic propositio est falsa. Nam qui intelligit lapidem, non oportet quod solum intelligat ipsum secundum illud esse, quod habet in intelligente, intelligit enim lapidem secundum aliud esse ab eo, sed secundum illud esse non est in ipso. Si referatur ad ipsam cognitionem, sic propositio vera est, quia quanto perfectior est cognitio, tanto perfectius est in ipso. Unde ad formam argumenti dicendum, quod licet a primo non habeat esse proprium in ipso primo, secundum esse quod habet extra, tamen secundum esse illud possunt ab ipso intelligi, quia esse perfectius habet in ipso quam extra.
Ad secundum, cum dicitur per nullum causatum, etc. dicendum, quod imperfectum non est principium cognoscendi perfectum, sed magis e converso, et ideo per nullum causatum potest apprehendi essentia primi. Sed si quis apprehenderet essentiam ejus, apprehenderet quodcumque causatum. Ad tertium dicendum, quod idem non est propria ratio diversorum, cuilibet adaequata; essentia tamen primi excedit propriam rationem cujuscumque, continet enim perfectiones omnium, et amplius et amplius: et ideo bene potest per seipsam propriam rationem uniuscujusque apprehendere, et per consequens quodlibet aliud sub propria ratione potest intelligere.
Adhuc autem restat dubitatio, si compositum est quod intelligitur, etc. text. 51.