Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
7. Cum declinaret a me malignus, non cognoscebam. Quid est, non cognoscebam? Non approbabam, non laudabam, non mihi placebat. Cognoscere enim invenimus in Scripturis aliquando dici, pro eo quod est placere nobis. Quid enim latet Deum, fratres? Numquid novit justos, et non novit injustos? Quid cogitas quod ille nesciat? Non dico, quid facis; sed, quid cogitas quod ille nesciat? Non dico, quid cogitas; sed, quid cogitaturus es quod ille non ante viderit? Omnia ergo novit Deus: et tamen in fine, id est in judicio post misericordiam, de quibusdam dicit: «In illa die multi venturi sunt, et dicent, Domine, Domine, in nomine tuo daemonia ejecimus, in nomine tuo virtutes multas fecimus, in nomine tuo manducavimus et bibimus; et dicam illis, Discedite a me, operarii iniquitatis; non novi vos» (Matth. VII, 22 et 23) . Ille non novit aliquem? Sed quid est, Non novi vos? In regula mea non vos agnosco. Novi enim regulam justitiae meae: non illi congruitis, declinastis ab illa, distorti estis. Ideo et hic dixit, Non cognoscebam. Cum declinaret a me malignus, non cognoscebam. Quid est, non cognoscebam? Numquid forte quia malignus quando obviam fit justo in vico angusto, dicit sibi quod est scriptum in Sapientia Salomonis, Gravis est nobis etiam ad videndum (Sap. II, 15) ; et mutat viam ne videat quem non vult? Sed quam multi sunt maligni quos videmus, et qui nos vident, et non solum non a nobis declinant, sed currunt ad nos, et aliquando iniquitates suas per nos impleri cupiunt ? Plerumque nobis contingit. Quomodo ergo declinant? Declinat a te, qui dissimilis est tibi. Quid est, declinat a te? non te sequitur. Quid est, non te sequitur? Non te imitatur. Ergo, Cum delinaret a me malignus, id est, cum mihi dissimilis esset malignus, et vias meas nollet imitari, nollet sic vivere malignus, quomodo me illi proposui 1289 ad imitationem; non cognoscebam. Quid est, non cognoscebam? Non quia nesciebam, sed quia non approbabam.