De errore theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem.
Ex praemissis igitur apparet quod christo nec divina natura defuit, ut ebion, cerinthus et Photinus dixerunt; nec verum corpus humanum, secundum errorem Manichaei atque valentini; nec etiam humana anima, sicut posuerunt Arius et Apollinaris. His igitur tribus substantiis in christo convenientibus, scilicet divinitate, anima humana, et vero humano corpore, circa horum unionem quid sentiendum sit secundum Scripturarum documenta, inquirendum restat.
Theodorus igitur Mopsuestenus et Nestorius eius sectator, talem sententiam de praedicta unione protulerunt.
Dixerunt enim quod anima humana et corpus humanum verum naturali unione convenerunt in christo ad constitutionem unius hominis eiusdem speciei et naturae cum aliis hominibus; et quod in hoc homine deus habitavit sicut in templo suo, scilicet per gratiam, sicut et in aliis hominibus sanctis; unde dicitur Ioan. 2-19, quod ipse Iudaeis dixit, solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud, et postea evangelista, quasi exponens, subdit, 21 ille autem dicebat de templo corporis sui; et apostolus, Coloss. 1-19, dicit quod in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare.
Et ex hoc consecuta est ulterius quaedam affectualis unio inter hominem illum et deum, dum et homo ille bona sua voluntate deo inhaesit, et deus sua voluntate illum acceptavit, secundum illud Ioan. 8-29, qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum, quia quae placita sunt ei facio semper; ut sic intelligatur talis esse unio hominis illius ad deum, qualis est unio de qua apostolus dicit, I ad Cor. 6-17, qui adhaeret deo, unus spiritus est.
Et sicut ex hac unione nomina quae proprie deo conveniunt, ad homines transferuntur, ut dicantur dii, et filii dei, et domini, et sancti, et christi, sicut ex diversis locis Scripturae patet; ita et nomina divina homini illi conveniunt, ut, propter dei inhabitationem et unionem affectus, dicatur et deus, et dei filius, et dominus, et sanctus, et christus.
Sed tamen, quia in illo homine maior plenitudo gratiae fuit quam in aliis hominibus sanctis, fuit prae ceteris templum dei, et arctius deo secundum affectum unitus, et singulari quodam privilegio divina nomina participavit. Et propter hanc excellentiam gratiae, constitutus est in participatione divinae dignitatis et honoris, ut scilicet coadoretur deo.
Et sic, secundum praedicta, oportet quod alia sit persona verbi dei, et alia persona illius hominis qui verbo dei coadoretur.
Et si dicatur una persona utriusque, hoc erit propter unionem affectualem praedictam: ut sic dicatur homo ille et dei verbum una persona, sicut dicitur de viro et muliere quod iam non sunt duo, sed una caro.
Et quia talis unio non facit ut quod de uno dicitur, de altero dici possit, non enim quicquid convenit viro, verum est de muliere, aut e converso; ideo in unione verbi et illius hominis hoc observandum putant, quod ea quae sunt propria illius hominis, ad humanam naturam pertinentia, de verbo dei, aut de deo, convenienter dici non possunt; sicut homini illi convenit quod sit natus de virgine, quod passus, mortuus et sepultus, et huiusmodi; quae omnia asserunt de deo, vel de dei verbo, dici non debere.
Sed quia sunt quaedam nomina quae, etsi deo principaliter conveniant, communicantur tamen hominibus per aliquem modum, sicut christus, dominus, sanctus, et etiam filius dei, de huiusmodi nominibus secundum eos nihil prohibet praedicta praedicari.
Convenienter enim dicimus secundum eos quod christus, vel dominus gloriae, vel sanctus sanctorum, vel dei filius, sit natus de virgine, passus, mortuus et sepultus.
Unde et beatam virginem non matrem dei vel verbi dei, sed matrem christi nominandam esse dicunt.
Sed si quis diligenter consideret, praedicta positio veritatem incarnationis excludit. Non enim secundum praedicta verbum dei fuit homini illi unitum nisi secundum inhabitationem per gratiam, ex qua consequitur unio voluntatum. Inhabitatio autem verbi dei in homine non est verbum dei incarnari. Habitavit enim verbum dei, et deus ipse, in omnibus sanctis a constitutione mundi, secundum illud apostoli II ad Cor. 6-16, vos estis templum dei vivi: sicut dicit dominus: quoniam inhabitabo in illis: quae tamen inhabitatio incarnatio dici non potest; alioquin frequenter ab initio mundi deus incarnatus fuisset.
Nec hoc etiam ad incarnationis rationem sufficit si verbum dei, aut deus, pleniori gratia habitavit in illo homine: quia magis et minus speciem non diversificant unionis.
Cum igitur christiana religio in fide incarnationis fundetur, evidenter apparet quod praedicta positio fundamentum christianae religionis tollit.
Praeterea. Ex ipso modo loquendi Scripturarum, falsitas praedictae positionis apparet. Inhabitationem enim verbi dei in sanctis hominibus consuevit sacra Scriptura his modis significare: locutus est dominus ad Moysen; dicit dominus ad Moysen; factum est verbum domini ad ieremiam (aut ad aliquem aliorum prophetarum); factum est verbum domini in manu Aggaei prophetae. Nunquam autem legitur quod verbum domini factum sit vel Moyses, vel ieremias, vel aliquis aliorum. Hoc autem modo singulariter unionem dei verbi ad carnem christi designat evangelista, dicens, verbum caro factum est, ut supra expositum est. Manifestum est igitur quod non solum per modum inhabitationis verbum dei in homine christo fuit, secundum traditiones Scripturae.
Item. Omne quod factum est aliquid, est illud quod factum est: sicut quod factum est homo, est homo; et quod factum est album est album. Sed verbum dei factum est homo, ut ex praemissis habetur. Igitur verbum dei est homo. Impossibile est autem ut duorum differentium persona aut hypostasi vel supposito, unum de altero praedicetur: cum enim dicitur, homo est animal, id ipsum quod animal est, homo est; et cum dicitur, homo est albus, ipse homo albus esse significatur, licet albedo sit extra rationem humanitatis. Et ideo nullo modo dici potest quod socrates sit Plato, vel aliquod aliud singularium eiusdem vel alterius speciei. Si igitur verbum caro factum est, idest homo, ut evangelista testatur; impossibile est quod verbi dei et illius hominis sint duae personae, vel duae hypostases, vel duo supposita.
Adhuc. Pronomina demonstrativa ad personam referuntur, vel hypostasim vel suppositum: nemo enim diceret, ego curro, alio currente; nisi forte figurative, utpote quod alius loco eius curreret. Sed ille homo qui dictus est iesus, dicit de se, antequam Abraham fieret, ego sum, Ioan. 8-58; et Ioan. 10-30, ego et pater unum sumus; et plura alia quae manifeste ad divinitatem verbi pertinent. Ergo manifestum est quod persona illius hominis loquentis et hypostasis est ipsa persona filii dei.
Amplius. Ex superioribus patet quod neque corpus christi de caelo descendit, secundum errorem valentini; neque anima, secundum errorem Origenis.
Unde restat quod ad verbum dei pertineat quod dicitur descendisse, non motu locali, sed ratione unionis ad inferiorem naturam, ut supra dictum est. Sed ille homo, ex persona sua loquens, dicit se descendisse de caelo, Ioan. 6-51: ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Necesse est igitur personam et hypostasim illius hominis esse personam verbi dei.
Item. Manifestum est quod ascendere in caelum christo homini convenit, qui videntibus apostolis elevatus est, ut dicitur Act. 1-9. Descendere autem de caelo verbo dei convenit. Sed apostolus dicit, Ephes. 4-10: qui descendit, ipse est et qui ascendit. Ipsa igitur est persona et hypostasis illius hominis, quae est persona et hypostasis verbi dei.
Adhuc. Ei quod originem habet ex mundo, et quod non fuit antequam esset in mundo, non convenit venire in mundum.
Sed homo christus secundum carnem originem habet ex mundo, quia verum corpus humanum et terrenum habuit, ut ostensum est. Secundum animam vero non fuit antequam esset in mundo: habuit enim veram animam humanam, de cuius natura est ut non sit antequam corpori uniatur.
Relinquitur igitur quod homini illi ex sua humanitate non conveniat venire in mundum. Ipse autem se dicit venisse in mundum: exivi, inquit, a patre, et veni in mundum, Ioan. 16-28. Manifestum est igitur quod id quod verbo dei convenit, de homine illo dicitur vere: nam quod verbo dei conveniat venire in mundum, manifeste ostendit ioannes evangelista, dicens: in mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit: in propria venit.
Oportet igitur personam et hypostasim illius hominis loquentis esse personam et hypostasim verbi dei.
Item apostolus dicit, Hebr. 10-5: ingrediens mundum dicit: hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi.
Ingrediens autem mundum verbum dei est, ut ostensum est. Ipsi igitur dei verbo corpus aptatur, ut scilicet sit proprium corpus eius. Quod dici non posset nisi esset eadem hypostasis dei verbi et illius hominis. Oportet igitur esse eandem hypostasim dei verbi et illius hominis.
Amplius. Omnis mutatio vel passio conveniens corpori alicuius, potest attribui ei cuius est corpus: si enim corpus Petri vulneretur, flagelletur, aut moriatur, potest dici quod Petrus vulneratur, flagellatur, aut moritur. Sed corpus illius hominis fuit corpus verbi dei, ut ostensum est.
Ergo omnis passio quae in corpore illius hominis facta fuit, potest verbo dei attribui.
Recte igitur dici potest quod verbum dei, et deus, est passus, crucifixus, mortuus et sepultus. Quod ipsi negabant.
Item. Apostolus dicit, Hebr. 2-10: decebat eum propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum, per passionem consummari: ex quo habetur quod ille propter quem sunt omnia, et per quem sunt omnia, et qui homines in gloriam adducit, et qui est auctor salutis humanae, passus est et mortuus. Sed haec quatuor singulariter sunt dei, et nulli alii attribuuntur: dicitur enim Proverb. 16-4, universa propter semetipsum operatus est dominus; et Ioan. 1-3, de verbo dei dicitur, omnia per ipsum facta sunt; et in Psalmo, gratiam et gloriam dabit dominus; et alibi, salus autem iustorum a domino. Manifestum est igitur recte dici deum, dei verbum, esse passum et mortuum.
Praeterea. Licet aliquis homo participatione dominii dominus dici possit, nullus tamen homo, neque creatura aliqua, potest dici dominus gloriae: quia gloriam futurae beatitudinis solus deus ex natura possidet, alii vero per donum gratiae; unde et in Psalmo dicitur, dominus virtutum ipse est rex gloriae. Sed apostolus dicit dominum gloriae esse crucifixum, I ad Cor. 2-8.
Vere igitur dici potest quod deus sit crucifixus.
Adhuc. Verbum dei dicitur dei filius per naturam, ut ex supra dictis patet: homo autem, propter inhabitationem dei, dicitur dei filius per gratiam adoptionis. Sic igitur in domino iesu christo, secundum positionem praedictam, est accipere utrumque filiationis modum: nam verbum inhabitans est dei filius per naturam; homo inhabitatus est dei filius per gratiam adoptionis. Unde homo ille non potest dici proprius, vel unigenitus dei filius, sed solum dei verbum, quod, secundum proprietatem nativitatis, singulariter a patre genitum est.
Attribuit autem Scriptura proprio et unigenito dei filio passionem et mortem. Dicit enim apostolus, Rom. Cap. 8-32: proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Et Ioan. 3-16: sic deus dilexit mundum ut filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in illum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Et quod loquatur de traditione ad mortem, patet per id quod eadem verba supra praemiserat de filio hominis crucifixo, dicens: sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita oportet exaltari filium hominis, ut omnis qui credit in illum etc.. Et apostolus mortem christi indicium divinae dilectionis ad mundum esse ostendit, dicens, Rom. 5-8 commendat suam caritatem deus in nobis, quoniam, cum adhuc inimici essemus, christus pro nobis mortuus est. Recte igitur dici potest quod verbum dei, deus, sit passus et mortuus.
Item. Ex hoc dicitur aliquis filius alicuius matris, quia corpus eius ex ea sumitur, licet anima non sumatur ex matre, sed ab exteriori sit. Corpus autem illius hominis ex virgine matre sumptum est: ostensum est autem corpus illius hominis esse corpus filii dei naturalis, idest verbi dei. Convenienter igitur dicitur quod beata virgo sit mater verbi dei, et etiam dei, licet divinitas verbi a matre non sumatur: non enim oportet quod filius totum quod est de sua substantia a matre sumat, sed solum corpus.
Amplius. Apostolus dicit, ad Galat. 4-4: misit deus filium suum factum ex muliere: ex quibus verbis ostenditur qualiter missio filii dei sit intelligenda: eo enim dicitur missus quo factus est ex muliere.
Quod quidem verum esse non posset nisi filius dei ante fuisset quam factus esset ex muliere: quod enim in aliquid mittitur, prius esse intelligitur quam sit in eo quo mittitur.
Sed homo ille, filius adoptivus, secundum Nestorium, non fuit antequam natus esset ex muliere. Quod ergo dicit, misit deus filium suum, non potest intelligi de filio adoptivo, sed oportet quod intelligatur de filio naturali, idest de deo dei verbo. Sed ex hoc quod aliquis factus est ex muliere, dicitur filius mulieris. Deus ergo, dei verbum, est filius mulieris.
Sed forte dicet aliquis non debere verbum apostoli sic intelligi quod dei filius ad hoc sit missus ut sit factus ex muliere: sed ita quod dei filius qui est factus ex muliere et sub lege, ad hoc sit missus ut eos qui sub lege erant redimeret. Et secundum hoc, quod dicit filium suum, non oportebit intelligi de filio naturali, sed de homine illo qui est filius adoptionis.
Sed hic sensus excluditur ex ipsis apostoli verbis. Non enim a lege potest absolvere nisi ille qui supra legem existit, qui est auctor legis. Lex autem a deo posita est. Solius igitur dei est a servitute legis eripere. Hoc autem attribuit apostolus filio dei de quo loquitur. Filius ergo dei de quo loquitur, est filius naturalis. Verum est ergo dicere quod naturalis dei filius, idest deus dei verbum, est factus ex muliere.
Praeterea. Idem patet per hoc quod redemptio humani generis ipsi deo attribuitur in Psalmo: redemisti me, domine deus veritatis.
Adhuc. Adoptio filiorum dei fit per spiritum sanctum: secundum illud Rom. 8-15: accepistis spiritum adoptionis filiorum.
Spiritus autem sanctus non est donum hominis, sed dei. Adoptio ergo filiorum non causatur ab homine, sed a deo. Causatur autem a filio dei misso a deo et facto ex muliere: quod patet per id quod apostolus subdit, ut adoptionem filiorum reciperemus.
Oportet igitur verbum apostoli intelligi de filio dei naturali. Deus igitur, dei verbum, factus est ex muliere, idest ex virgine matre.
Item. Ioannes dicit: verbum caro factum est. Non autem habet carnem nisi ex muliere. Verbum igitur factum est ex muliere, idest ex virgine matre. Virgo igitur est mater dei verbi.
Amplius. Apostolus dicit, Rom. 9-5, quod christus est ex patribus secundum carnem, qui est super omnia deus benedictus in saecula. Non autem est ex patribus nisi mediante virgine. Deus igitur, qui est super omnia, est ex virgine secundum carnem.
Virgo igitur est mater dei secundum carnem.
Adhuc. Apostolus dicit, philipp. 2 de christo iesu, quod cum in forma dei esset, exinanivit semetipsum, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus.
Ubi manifestum est si, secundum Nestorium, christum dividamus in duos, scilicet in hominem illum qui est filius adoptivus, et in filium dei naturalem, qui est verbum dei, quod non potest intelligi de homine illo. Ille enim homo, si purus homo sit, non prius fuit in forma dei, ut postmodum in similitudinem hominum fieret: sed magis e converso homo existens divinitatis particeps factus est, in quo non fuit exinanitus, sed exaltatus. Oportet igitur quod intelligatur de verbo dei, quod prius fuerit ab aeterno in forma dei, idest in natura dei, et postmodum exinanivit semetipsum, in similitudinem hominum factus.
Non potest autem intelligi ista exinanitio per solam inhabitationem verbi dei in homine iesu christo. Nam verbum dei in omnibus sanctis, a principio mundi, habitavit per gratiam, nec tamen dicitur exinanitum: quia deus sic suam bonitatem creaturis communicat quod nihil ei subtrahitur, sed magis quodammodo exaltatur, secundum quod eius sublimitas ex bonitate creaturarum apparet, et tanto amplius quanto creaturae fuerint meliores. Unde, si verbum dei plenius habitavit in homine christo quam in aliis sanctis, minus etiam hic quam in aliis convenit exinanitio verbi.
Manifestum est igitur quod unio verbi ad humanam naturam non est intelligenda secundum solam inhabitationem verbi dei in homine illo, ut Nestorius dicebat: sed secundum hoc quod verbum dei vere factum est homo. Sic enim solum habebit locum exinanitio: ut scilicet dicatur verbum dei exinanitum, idest parvum factum, non amissione propriae magnitudinis, sed assumptione humanae parvitatis; sicut si anima praeexisteret corpori, et diceretur fieri substantia corporea quae est homo, non mutatione propriae naturae, sed assumptione naturae corporeae.
Praeterea. Manifestum est quod spiritus sanctus in homine christo habitavit: dicitur enim Lucae 4-1, quod iesus plenus spiritu sancto regressus est a iordane. Si igitur incarnatio verbi secundum hoc solum intelligenda est quod verbum dei in homine illo plenissime habitavit, necesse erit dicere quod etiam spiritus sanctus erit incarnatus.
Quod est omnino alienum a doctrina fidei.
Adhuc. Manifestum est verbum dei in sanctis Angelis habitare, qui participatione verbi intelligentia replentur. Dicit autem apostolus, Hebr. 2-16: nusquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit.
Manifestum est igitur quod assumptio humanae naturae a verbo non est secundum solam inhabitationem accipienda.
Adhuc. Si, secundum positionem Nestorii, christus separaretur in duos secundum hypostasim differentes, idest in verbum dei et hominem illum, impossibile est quod verbum dei christus dicatur.
Quod patet tum ex modo loquendi Scripturae, quae nunquam ante incarnationem deum, aut dei verbum, nominat christum.
Tum etiam ex ipsa nominis ratione.
Dicitur enim christus quasi unctus. Unctus autem intelligitur oleo exultationis, idest spiritu sancto, ut Petrus exponit, Act. 10-38.
Non autem potest dici quod verbum dei sit unctum spiritu sancto: quia sic spiritus sanctus esset maior filio, ut sanctificans sanctificato. Oportebit igitur quod hoc nomen christus solum pro homine illo possit intelligi.
Quod ergo dicit apostolus, ad philipp. 2-5, hoc sentite in vobis quod et in christo iesu, ad hominem illum referendum est.
Subdit autem, 6 qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo. Verum est igitur dicere quod homo ille est in forma, idest in natura dei, et aequalis deo. Licet autem homines dicantur dii, vel filii dei, propter inhabitantem deum, nunquam tamen dicitur quod sint aequales deo.
Patet igitur quod homo christus non per solam inhabitationem dicitur deus.
Item. Licet nomen dei ad sanctos homines transferatur propter inhabitationem gratiae, nunquam tamen opera quae sunt solius dei, sicut creare caelum et terram, vel aliquid huiusmodi, de aliquo sanctorum propter inhabitationem gratiae dicitur.
Christo autem homini attribuitur omnium creatio. Dicitur enim Hebr. 3-1 considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae iesum christum, qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moyses, in omni domo illius: quod oportet de homine illo, et non de dei verbo intelligi tum quia ostensum est quod, secundum positionem Nestorii, verbum dei christus dici non potest; tum quia verbum dei non est factum, sed genitum. Addit autem apostolus: 3 ampliori gloria iste prae Moyse dignus habitus est, quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam. Homo igitur christus fabricavit domum dei. Quod consequenter apostolus probat, subdens: 4 omnis namque domus fabricatur ab aliquo: qui autem omnia creavit, deus est. Sic igitur apostolus probat quod homo christus fabricavit domum dei, per hoc quod deus creavit omnia.
Quae probatio nulla esset nisi christus esset deus creans omnia. Sic igitur homini illi attribuitur creatio universorum: quod est proprium opus dei. Est igitur homo christus ipse deus secundum hypostasim, et non ratione inhabitationis tantum.
Amplius. Manifestum est quod homo christus, loquens de se, multa divina dicit et supernaturalia: ut est illud Ioan. 6-40, ego resuscitabo illum in novissimo die; et Ioan. 10-28, ego vitam aeternam do eis. Quod quidem esset summae superbiae, si ille homo loquens non esset secundum hypostasim ipse deus, sed solum haberet deum inhabitantem.
Hoc autem homini christo non competit, qui de se dicit, Matth. 11-29: discite a me quia mitis sum et humilis corde.
Est igitur eadem persona hominis illius et dei.
Praeterea. Sicut legitur in Scripturis quod homo ille est exaltatus, dicitur enim Act. 2-33, dextera igitur dei exaltatus etc., ita legitur quod deus sit exinanitus, philipp. 2-7, exinanivit semetipsum etc.. Sicut igitur sublimia possunt dici de homine illo ratione unionis, ut quod sit deus, quod resuscitet mortuos, et alia huiusmodi; ita de deo possunt dici humilia, ut quod sit natus de virgine, passus, mortuus et sepultus.
Adhuc. Relativa tam verba quam pronomina idem suppositum referunt. Dicit autem apostolus, Coloss. 1-16, loquens de filio dei, in ipso condita sunt universa in caelo et in terra, visibilia et invisibilia; et postea subdit, 18 et ipse est caput corporis ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis. Manifestum est autem quod hoc quod dicitur, in ipso condita sunt universa, ad verbum dei pertinet: quod autem dicitur, primogenitus ex mortuis, homini christo competit.
Sic igitur dei verbum et homo christus sunt unum suppositum, et per consequens una persona; et oportet quod quicquid dicitur de homine illo, dicatur de verbo dei, et e converso.
Item. Apostolus dicit, I ad Cor. 8-6: unus est dominus iesus christus, per quem omnia. Manifestum est autem quod iesus, nomen illius hominis per quem omnia, convenit verbo dei. Sic igitur verbum dei et homo ille sunt unus dominus, nec duo domini nec duo filii, ut Nestorius dicebat.
Et ex hoc ulterius sequitur quod verbi dei et hominis sit una persona.
Si quis autem diligenter consideret, haec Nestorii opinio quantum ad incarnationis mysterium, parum differt ab opinione Photini.
Quia uterque hominem illum deum dici asserebat solum propter inhabitationem gratiae: quamvis Photinus dixerit quod ille homo nomen divinitatis et gloriam per passionem et bona opera meruit; Nestorius autem confessus est quod a principio suae conceptionis huiusmodi nomen et gloriam habuit, propter plenissimam habitationem dei in ipso.
Circa generationem autem aeternam verbi multum differebant: nam Nestorius eam confitebatur; Photinus vero negabat omnino.