CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad argumenta pro secunda opinione. Doctor respondet ad argumenta facta pro positione Goffredi. Et primum argumentum est tale : Impossibile est idem respectu ejusdem esse in actu et in potentia ; sed si intellectus esset causa actus, esset in actu respectu actus, et cum talis actus recipiatur in ipso intellectu, tunc esset in potentia ad eumdem actum. Declaro tamen litteram istius Doctoris, qua probatur quod impossibile est idem respectu ejusdem esse in actu et in potentia, quia agens tale est in actu quale passum est in potentia, ut patet 3. Phys. text. comm. 17. vide expositionem Commentatoris sic dicentis: Illud quod est in actu in motore per quod movet, est illud per quod motor induxit illud quod est in potentia in actu, verbi gratia, quoniam homo qui est in actu facit, exempli gratia, de sanguine menstruoso, qui est homo in potentia, hominem in actu. Et inducit hoc ad declarandum, quod motor non movet nisi secundum quod est in actu, et per motum movetur secundum quod est in potentia. Haec ille.
Hoc idem patet primo de Generatione, text. c. 28. ubi Commentator sic ait: Et quia illud quod augmentatur non crescit, nisi adveniente cibo extrinseco, cibus autem non est actu id ad quod advenit, verbi gratia, neque actu est os, neque caro, sed potentia, quapropter cibus aliquo modo est similis. Haec ille. Si ergo agens tale est in actu quale passum est in potentia, sequitur quod idem non possit agere aliquid in seipso, quia tunc respectu ejusdem esset in actu et in potentia, quod videtur esse oppositum primi principii Metaphysici noli per rationem actus et potentiae.
Idem etiam esset efficiens et materia, quod videtur esse contra Philosophum 2. Physic. text. comm. 70. ubi vult quod multoties causa formalis et finalis et efficiens coincidant in unum, et hoc maxime apparet in agentibus univocis, materia autem non coincidit cum aliquo istorum. Unde Commentator ibi exponens sic ait: Multoties reducuntur tria ad unum, id est, et accidit in scientia naturali ut tres causae, scilicet agens et forma et finis sint unum secundum subjectum, et plures secundum definitionem, et hoc accidit, quando naturalis voluerit reddere causam generationis, non causas generabilium, et generatio est ab aequali in specie, verbi gratia, quoniam homo generatur ex homine;ideo generans et generatum sunt unum secundum formam, et forma generata est finis motus materiae ab agente, et sic ista forma erit agens, et finis, et forma. Haec ille. Sequitur : Tunc etiam idem referretur ad se relatione reali, quod videtur impossibile 5. Met. text. comm. 20. et 27. ubi expresse habetur, quod relativum ad aliud refertur.
Tandem ad haec deducunt, videlicet quod si intellectus posset agere in seipsum , producendo intellectionem in seipso, posset poni quodlibet in se agere et movere se.
Respondet Doctor ibi : Ad argumenta pro secunda opinione. Quod tangit, an ista causalitas conveniat intellectui agenti an possibili, vide in quodl. quaest. 15. ubi specialiter pertractat hanc materiam.
(b) Cum probatur, quod possibilis non potest habere illam causalitatem, quia nihil idem agit in se. Respondeo, quod illa propositio non est vera, nisi de aliquo agente univoco, id est, quod ista propositio : Nihil agit in seipsum, habet veritatem in agente univoco, quia tunc esset in actu formali et in potentia formali respectu ejusdem; quia si est agens univocum respectu alicujus effectus similis sibi, tunc actu haberet formam ejusdem speciei et esset in potentia ad formam ejusdem speciei. Exemplum : Posito quod Franciscus ossit producere
Joannem in seipso, alterum duorum sequeretur, vel quod natura humana in Francisco, quae est tota ratio producendi et assimilandi sibi Joannem, esset ratio formalis recipiendi Francisco aliam naturam humanam, puta naturam Joannis, et sic Francisco essent duae humanitates formaliter et quidditative, quod est impossibile. Et si possent esse duae, ita et infinitae possent esse. Vel sequeretur, quod simul esset et non esset, patet, quia dum Franciscus causat humanitatem univoce, aut causat illam quam habet, et tunc quando causat habet illam, quia illa est ratio formalis causandi, et dum causatur illa et movetur ad recipiendum illam, caret illa, et sic esset et non esset. Aut causat aliam humanitatem quam tamen non potest recipere simul cum alia, et tunc simul esset et non esset, patet, quia si in instanti A causat in se illam aliam humanitatem, necessario habet humanitatem, quae est ratio formalis causandi, et in eodem instanti quo recipit illam aliam, alia non est, quia tunc essent in eodem instanti duae humanitates ; ergo in eodem instanti quo causat habet, et in eodem instanti quo recipit non habet ; ergo esset et non esset.
Si dicatur, quod sicut quando ignis producit ignem in materiam ligni, in eodem instanti desinit forma ligni et introducitur forma ignis, sic quando recipitur illa alia humanitas, in eodem instanti desinit prima. Dico, quod non est simile, quia tunc humanitas prima ageret quando non esset. Et probatur sic, quia in instanti A agit ; ergo in instanti A est, et in eodem instanti recipit illam aliam: ergo in eodem instanti non est, alioquin essent duae humanitates simul in eodem instanti in eodem supposito, et hoc est quod dicit Doctor ; si enim aliquid sic ageret in se univoce, sequeretur quod simul haberet formam ejusdem rationis ad quam movetur, et dum moveretur ad illam, careret illa ; igitur simul haberet illam et non haberet, saltem hoc sequitur de duabus formis ejusdem speciei, vel de eadem.
Si dicatur, nonne Doctor in 5. Metaphysicae suae concedit, quod duo individua ejusdem speciei possunt esse in eodem, ut duae intellectiones ejusdem speciei, vel duae species sensibiles ejusdem speciei in eodem puncto aeris, et similiter duo lumina ejusdem speciei ? ergo similiter in proposito.
Dico quod non est simile, licet enim idem agens vel duo agentia possint producere duo individua ejusdem speciei in eodem subjecto, ut duas intellectiones ejusdem speciei, non tamen unum individuum existens in illo subjecto potest esse ratio formalis producendi aliud ejusdem speciei in eodem subjecto.
(c) In agentibus autem aequivoce, etc. Et quod dicit infra de actu virtuali et potentia formali, est sciendum quod idem esse in actu virtuali et in potentia formali respectu alicujus, nihil aliud importat nisi quod idem, puta voluntas respectu actus volendi, est in actu virtuali, id est, quod habet in actu virtutem sive potentiam producendi volitionem ; et eadem voluntas dicitur in potentia formali, id est, quod inquantum est in potentia ad recipiendum volitionem ut formam, est in potentia formali, quia apta nata informari tali forma ; quando ergo aliquid habet actu virtutem producendi aliquid, et est in potentia ad recipiendum, illud dicitur in actu virtuali et in potentia formali, nec ista repugnant ; esse vero formaliter actu album, et in potentia ad recipiendum eamdem albedinem, bene repugnat.
(d) Si arguas, ergo in omnibus posset
esse idem in actu virtuali, etc. Respondet Doctor quod in ista illatione est non causa ut causa, ut arguendo sic : Non repugnat idem esse in actu virtuali et in potentia formali respectu ejusdem ; ergo non repugnat Solem esse in actu virtuali respectu caloris, et in potentia formali respectu ejusdem. Committitur fallacia, quae est a non causa ut causa, non enim repugnat Soli ex ista ratione generali, quod sit in actu virtuali et in potentia formali, ut puta sic dicendo : ideo Sol non potest esse in actu virtuali respectu caloris et in potentia formali respectu ejusdem, quia ista repugnant ad invicem, scilicet simul esse in actu virtuali et in potentia formali; non enim haec est causa praecisa quare Sol non possit esse in actu virtuali et in potentia formali respectu caloris, sed causa praecisa quare non sic possit esse, est, quia corpora caelestia non suscipiunt peregrinas impressiones, et sic patet quomodo arguitur a non causa ad causam. Istam tamen difficultatem de actu virtuali et potentia formali, vide in Doctore in 2. distinct. 25. ubi prolixius pertractat hanc materiam.
(e) Sed si objicias, quod talia principia Metaphysica, scilicet de actu et potentia, ex quo sunt generalia non debent negari propter aliquas difficultates speciales. Dicebat enim Goffredus hoc esse unum principium Metaphysicale, scilicet quod idem non sit in potentia et in actu. Dicit Doctor quod nullum est principium Metaphysicale sub quo continentur multa singularia falsa, et patet littera: non enim hoc est principium Metaphysicale : Nihil idem est in actu virtuali et in potentia formali respectu ejusdem, ut supra patuit, sed bene hoc est unum principium Metaphysicale : Nihil idem est in actu formali et in potentia respectu ejusdem actus formalis, ut quod Franciscus sit actu formaliter albus, et quod simul sit in potentia ad eamdem albedinem, est impossibile.
(f) Cum arguitur secundo, ex 2. Physic. Dicit Doctor quod loquendo de materia prima, quae est altera pars compositi, non coincidit cum causa efficiente, quia illa materia non potest esse causa alicujus et receptiva ejusdem, ut quod materia ligni sit receptiva formae substantialis ignis et effectiva ejusdem, est omnino impossibile. Loquendo tamen de materia secundum quid, quae non est altera pars compositi per se, cujusmodi est subjectum accidentis, nam accidentia habent substantiam pro materia non ex qua, sed pro materia in qua recipiuntur, dicit Doctor quod est necesse idem quandoque esse materia et efficiens respectu ejusdem, et hic vult expresse quod subjectum sit causa necessaria propriae passionis et receptiva ejusdem, sed quomodo hoc intelligatur, supra exposui in quaestione de subjecto Theologiae, vide.
(g) Quod arguitur postea de relationibus realibus oppositis, patet littera, et vide expositionem quam supra feci dist 2. parte 2. quaest. 3. illius partis, sed prolixius vide expositionem quam feci in d. 25. secundi.
(h) Ad Achillem eorum. Hic ostendit quando aliquid est causa alicujus totalis. Si enim ad praesentiam A respectu alicujus passi, puta B dispositi, et non impediti statim sequatur effectus, puta C, ex hoc arguimus, quod A est causa totalis C. Sic per oppositum quando non sequitur talis effectus, signum est quod non es t causa illius. Et ideo arguimus, quod lignum non calefacit se, quia lignum est semper approximatum sibiipsi et sufficienter, et non potest poni aliquod impedimentum, et tamen nullo alio posito non sequitur calefactio in ligno sed posita praesentia ignis, sequitur calefactio ligni.
Ex hoc arguimus, quod lignum non est causa calefactionis suae, sed bene ignis. (i) Et ideo concluditur, quod cum objecto requiritur aliqua alia causa activa partialis. Et licet objectum sit aliquando perfectius ipsa intellectione, tamen ipsa intellectio est talis entitas, quod non potest esse nisi ab objecto et a potentia ; et hoc patet per experientiam, quia posita praesentia objecti, cum potentia sequitur intellectio, et ipsa remota nullo modo sequitur: et ideo arguimus intellectionem dependere ab utroque.