IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sententia Aegid. materiam sine quantitate, ut tamen habet modum quantitativum, esse terminum conversionis. Hanc refutat Doctor, fuse probans ratione et Sanctorum auctoritatibus, dari formam corporeitatis quam tenent Avic 1. suffic. cap. 2. Henr. quodl. 2. q. 2. Richard. 2. 17. a. 1. q. 5. Argent. 4. d. 13. a. 1. ait esse omnium Anglorum. Anton. Andr. 7. Met. q. 17. Bassol. 2. d. 17. q. t. a. 2. Baccon. 3. d. 19. q. un.
Alius (a) tenens conclusionem eamdem dicit, quod materia habens modum quantitativum, est illud compositum, in quo fit conversio panis ; quantitas enim derelinquit in materia modum extensivum partium, qui modus non est aliquod accidens ipsi materiae , et tamen materia sub illo modo est compositum, in tantum etiam ut possit dici corpus, ut ipse declarat. Ideo autem negat quantitatem esse in per se termino conversionis, quia tunc non esset transubstantiatio, si requireret in per se termino suo aliquod accidens, et tunc etiam esset ibi quantitas primo, quod ipsi negant, et alii communiter.
Contra, quaero aut modus ille quantitativus est idem materiae praecise sumptae, aut non? Si sic, et conversio fit in materiam sub isto modo ; ergo fit conversio totius panis in materiam praecise acceptam, et per consequens non est materia conversa in materiam, et forma in formam, quod ipse negat. Si non, ergo vel ille modus quantitativus nihil est, et tunc conversio fit in nihil, quia formalis terminus conversionis est purum nihil. Vel conversio fit praecise in ipsam materiam, et per consequens non est materia conversa in materiam, et forma in formam, et tunc multiplicantur verba sine fructu: aut aliquid aliud a materia, et tunc vel forma substantialis vel accidentalis. Si substantialis, et non anima intellectiva, habetur propositum, quod est alia forma substantialis in corpore Christi. Si accidentalis, sequitur illud inconveniens, quod credit vitare, scilicet quod in per se termino istius conversionis requiratur aliquod accidens.
Item, nihil causatum a posteriori naturaliter potest esse idem priori naturaliter: modus iste per te causatur, et derelinquitur a quantitate, quae est posterior naturaliter substantia materiae; ergo non potest esse idem substantiae materiae. Major probatur, quia quod est idem realiter priori, non dependet realiter ab eo: sed posterius dependet realiter a priori, prius non dependet realiter a posteriori: ergo nec istud, quod est idem sibi realiter dependet a posteriori: sequitur, ergo dependet et non dependet. Adhuc major istius manifestius patet, quia contradictio est aliquid esse, et non esse aliquid, quod est idem sibi; sed siistud non dependeret ab aliquo, et illud quod est idem sibi dependeret, posset illud esse sine illo.
Praeterea, aut illud corpus, quod ponis primum terminum conversionis, est corpus mathematicum, vel naturale, non enim distinxit Philosophus corpus in plura. Si mathematicum, ergo includit actu quantitatem, ergo habetur quod vitas. Si naturale, vel ergo est per formam substantialem naturalem, vel per qualitatem. Si primo modo, habetur propositum, quia illa forma non est anima intellectiva; si secundo, et qualitas naturalis praesupponit quantitatem, adhuc habetur propositum, quia primus terminus conversionis includet materiam cum quantitate et qualitate, et ita erit non tantum ens per accidens, sed dupliciter ens per accidens.
Item, non sunt efficaciora verba super sanguinem quam super corpus ; sed dicendo : Hic est calix sanguinis, non potest fingi terminus conversionis esse sola materia sub modo quantitativo, quia illud non est sanguis; sanguis enim dicit aliquam substantiam, quae generatur a nutrimento assumpto, et est proximum convertendum in carnem, non autem generaretur, nec converteretur, nisi haberet propriam formam substantialem.
Praeterea cum dicitur : Hoc est corpus, non ponitur aliquid distrahens a veritate carnis et ossis, et hujusmodi, sed potius ut includit omnes partes ejus, quod est primo animabile; sed si diceretur. haec est caro vel os, videretur fictio ponere terminum conversionis esse tantum materiam sub modo quantitativo, ergo multo magis in proposito, accipiendo corpus, ut est quoddam includens omnia ista, sicut hic accipitur.
Sic ergo neuter modus tenens conclusionem negativam hanc, quod in corpore Christi non est alia forma substantialis quam intellectiva, salvat sufficienter veritatem Eucharistiae: sed nec salvat sufficienter unitatem rei contentae in Eucharistia, scilicet unitatem 1 corporis Christi, quia sicut in existentia naturali, ita et in Eucharistia erat idem corpus et mortuum et vivum. Quod probatur per multas auctoritates, quarum una est Ambrosii, et ponitur de consec. dist. 2. Omnia quoecumque, loquens de Eucharistia, quomodo efficitur corpus Christi : Idem, inquiens, sane corpus quod de Virgine sumptum est, quod passum est, et sepultum, quod resurrexit,et in coetum ascendit.
Item dicit Leo Papa in sermone de Ascensione Domini : Non dubia fide, sed certissima scientia tenemus eam naturam in Patris consessuram throno, quoe jacuerat in sepulchro. Idem habetur ab Augustino in sermone de Ascensione, qui incipit : Omnia charissimi.
Item Augustinus de fide ad Petrum : Idem homo in utero matris, et pependit in cruce, et jacuit in sepulchro, et resurrexit. Sed non potest intelligi hic ista identitas nisi ratione partis, quae est corpus. Hoc etiam vult Damascenus lib. 5. cap. 30. Nullam, inquit, partium naturoe deposuit .
Item Gregorius super illud Joan. 28. Maria stabat, etc. Quod moriendo in sepulchro posuit, super Angelos levavit. Hoc etiam habetur ab Augustino ad Felicianum, et habetur lib. 3. dist. 21. Illam carnem in sepulchro non deseruit, quam in utero formavit. Hoc etiam confirmatur per Innocentium Extra de celebratione Mis sarum, in quadam : De latere Salvatoris fluxit sanguis et aqua in quibus instituta sunt duo principalia Sacramenta, Baptismus et Eucharistia ; ergo Eucharistia, ut ibi innuitur, et habet significationem illius sanguinis fusi de latere, et habet efficaciam virtute illius sanguinis; sed non significat sanguinem, nisi qui est pars corporis, nec habet efficaciam nisi in virtute effusi sanguinis de corpore Christi; ergo illud corpus, de quo fusus fuit sanguis ille, fuit corpus Christi. Sed de corpore mortuo fusus fuit, quia Joan. 19. dicitur, quod eo jam mortuo unus militum lancea latus ejus aperuit: Cum viderent, inquit, Jesum jam mortuum; ergo illud corpus jam mortuum fuit idem cum corpore Christi viventis.
Item, Hieronymus super illud Jonae 2. Et sublevabis de corruptione, dicit : Illud ipsum corpus, et eamdem carnem surgere, quoe humo condita fuerat.