QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Deus intelligit omnia sine discursu vel ulla compositione, sed simplici intuitu. Quod optimis rationibus p. obat. Hic videtur negare Angelum esse discursivum, sed oppositum hujus tenet contra D. Thomam 3. dist. 1. q. 5.
Dicendum ergo quod in intellectu primi non est discursus aliquis, sed in intellectu nostro duplex est discursus. Unus cum multa apprehendimus secundum successionem, ut cum unum intelleximus, adaliudnos convertimus Alius est cum a principiis ad conclusiones discurrimus. Primus discursus non est in intellectu primi, quia multa, quae intelliguntur per successionem, secundum quod unumquodque in se apprehenditur, simul intelliguntur, si in alio apprehendantur sicut partes, quae distinctae et seorsum apprehensae, apprehenduntur per successionem, simul apprehenduntur si in toto apprehenduntur, et eodem modo de multis, quae simul possunt videri in speculo. Nunc autem primum principium intelligit omnia in seipso, et ita in alio ab eis ; non igitur oportet quod ipse intelligat discurrendo. Secundus etiam discursus non est in ipso, quia secundus discursus primum sequitur, quia in secundo discursu ex notis proceditur ad ignota, nam ex principiis notis devenimus ad conclusiones ignotas, nunc autem primo principio nihil est ignotum; igitur in intellectu ejus non est secundus discursus, imo potius alius tertius discursus scilicet cum in ipsis causis cognoscitur effectus. Nunc autem primum principium intelligit omnia in se tanquam in causa, et ideo intellectus ejus in indivisibili est. Unde Philosophus hic dicit, quod non intelligit unum post alterum, quia sic suum intelligere non esset perfectum et optimum. Cum enim intelligat seipsum, si postea intelligatur aliquid, intelligetur indignius, et per consequens in intellectu ejus esset mutatio, quod est impossibile. Et ex eodem manifestum potest esse, quod non intelligit omnia componendo, vel dividendo, quia sicu principium ad conclusiones, sic se habet subjectum ad praedicatum. Unde sicut intelligendo principium intelligit omnia praedicata, sic intelligendo quodcumque subjectum intelligit omnia, quae illi subjecto conveniunt et repugnant. Unde in re sic est de intellectu ejus, quod si nos intelligeremus hominem intelligeremus alia, quae sibi conveniunt et repugnant. Unde aliter est de intellectu nostro et de intellectu ejus: et idem est de intellectu aliarum Intelligentiarum, quae substantiae separatae comparantur ad animas humanas, sicut corpora superiora ad inferiora; corpora vero superiora paucis motibus acquirunt suam perfectionem, ut dicitur 2 Caeli et Mundi, text. 27. ut primum caelum unico motu acquirat suam perfectionem, sed corpora inferiora pluribus motibus ad suam perfectionem perveniunt. Item eodem modo est de suis substantiis separatis, ipsae enim unica apprehensione apprehendunt quaecumque circa reni apprehendi possunt ; sed animae humanae non sic apprehendunt, imo pluribus apprehensionibus discurrendo ab uno in aliud, et propter hoc animae humanae dicuntur rationales: sed animae separatae dicuntur Intelligentiae, unde horum est intellectus, quae statim apprehenduntur a nobis sine discursu.
Unde ad quodlibet dicendum, quod intellectus primi non intelligit discurrendo, nec componendo et dividendo, sed sicut materialia intelligit composita simpliciter, et successiva simul et diversa uniformiter, quae enim sunt in ipsis diversa, sunt in ipso uniformiter.
Ad rationes : Ad primam dicendum, quod licet non conveniat multa simul intelligere in seipsis, multa tamen simul intelligi possunt in alio.
Ad secundam dicendum, quod non intelligit per seipsum alia tanquam per causam notam effectus ignotos ; sed intelligendo seipsum, simul intelligit omnia alia, quorum species sunt in ipso, vel intelligit omnia alia a quo sunt intelligibilia.
Ad tertiam dicendum, quod quidquid potest virtus inferior et superior, verum est, non tamen oportet quod hoc sit eodem modo ; imo illud quod intellectus noster potest successive, intellectus ejus potest simul et multo eminentius.
Omnia vero ordinata sunt aliqualiter, etc. et non sic se habent. ut non sit alteri ad alterum, nihil, sed ad aliquid. Text. 52.