CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Explicat uberius tertiam opinionem Henrlci dicentis notitiam simplicem confusam esse ab objecto tantum, distinctam vero et discursivam ab intellectu fieri, et. concordat eam cum quarta opinione ejusdem. Deinde arguit contra varia falsa dicta Henrici. Primum est, quod quidditas seu quod quid est, relucens in phantasmate, sit ratio intelligendi. Secundum, quod inchoatio habitus scientialis praecedit omnem actum. Tertium, quod intellectus, accepta notitia confusa, ratione cujus passive se habet, occurrit tali passione, transmittens eam ad sua intima, et sic eam recipit a se intimius quam possit eam recipere ab objecto.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Qui vult credere de actu primo simplici, et de secundo distincte cognoscendi, vel illud dictum quartae opinionis quod species inclinat, credat: non credenti tamen, non sit articulus fidei, nisi per rationem ostendatur.
Istae tamen duae opiniones, scilicet tertia et quarta, quae videntur inter se oppositae, concordantur ad invicem et confirmantur, et hoc sic : Ad agendum requiritur ratio formalis agendi et ratio agentis: agens est suppositum, ratio agendi est forma elicitiva actionis. In prima agitur actione in intellectum possibilem, agens est phantasma, sed quod quid est splendens in phantasmate est ratio agendi in ipsum, et hoc inquantum illud quod quid est, stat in lumine intellectus agentis, et penetratur ab ipso lumine, et ambitur ab ipso agente; et hac ratione agendi primum impressum in intellectum possibilem, est inchoatio habitus scientialis, quae inchoatio non est species intelligibilis, nec forma movens ad actum intelligendi, quia objectum est in se praesens, quatenus relucet in phantasmate, quia phantasma praesens est intellectui, qui ubique est in corpore: igitur non requiritur aliqua alia species per quam objectum sic sit praesens, nec aliquid aliud tenens vicem objecti vel repraesentans ipsum, cum ipsa impressio prima habeat rationem, et quo et quod respectu intellectionis ; quo, quia per ipsam est intellectus in potentia propinqua et accidentali ad actum intelligendi, sicut per gravitatem est corpus in potentia ad ubi; et etiam est quo, quantum ad hoc quod manet in intellectu impedito ab actuali intellectione ; est etiam quod, quia sibi primo occurrit, sicut secundum Avicennam primum sensatum est species, non ut objectum terminans, sed ut quod quasi deducens, non per collationem, sed per continuationem ducit in objectum. Sic igitur concordantur prima opinio et secunda quoad hoc, quod prima negat speciem, et secunda concedit inclinationem praecedentem actum Quoad hoc autem, quod prima opinio ponit intellectum esse passivum respectu primi actus, et activum respectu secundi actus, et secunda opinio videtur ponere, quod anima seipsa eliciat actum: hoc concordatur sic, quia facta tali impressione prima in intellectum possibilem, ipse intellectus occurrit tali passioni, quia omne passum occurrit agenti, inquantum passum nititur salvare suum esse: hoc etiam vult Augustinus 6. Musicae, ubi loquitur de illis numeris occursoriis et de aliis. In isto occursu intellectus imbibit illam intellectionem confusam, et transmittit ad intima sua, et tunc recipit eam a se intimius quam possit eam recipere ab objecto, illi etiam impressioni sic intimata? occurrit intellectus secundo,et in illo secundo occursu immergit se illi penetrando illam, et in hoc est distincta et perfecta cognitio intellectus.
Quidquid (b) sit de opinionibus illis, quas iste medius nititur exponere, arguitur contra multa hic dicta. Quod primo ponit, scilicet, quod quid est relucens in phantasmate, esse rationem agendi formalem phantasmati.
Contra, quomodo aliquid est ratio agendi alicui in quo non est formaliter ? Aut si quoquo modo, quod . quid est ponatur in phantasmate, cum istud sit esse ejus secundum quid, quia secundum esse repraesentati, et non secundum aliquod esse existentiae: quomodo ipsum quod quid est, secundum istud esse erit ratio formalis agendi aliquam actionem realem? et ita cum istud phantasma, per quod convenit sibi istud esse, non sit principalis causa agendi, secundum eos, nec quod quid est, secundum quod existit in eo, est principalis ratio agendi, quod est contra eos.
Praeterea (c), praeter haec quaero quid est quod quid est, stare in lumine intellectus agentis? Si nihil aliud est nisi intellectum agentem esse in anima, et in phantasia ejusdem animae esse phantasma: ergo perpetuo, quando phantasma est in virtute phantastica, fit ista penetratio et ambitio, et ita erit in phrenetico et dormiente, quod negat ille, cujus opinio exponitur. Si aliquid aliud est quam illa duo esse simul, et sit aliqua actio nova, detur igitur ejus terminus novus, non erit in phantasmate, igitur erit in intellectu possibili: ergo quod quid est non agit per aliquam penetrationem, quae penetratio praecedit actionem quod quid est, sed tantummodo quod quid est, cum intellectu agente coagit causando aliquam impressionem novam in intellectu possibili, hoc dicit opinio illa prima.
Si dices (d), alia opinio ponit speciem intelligibilem impressam, ista non ponit speciem talem, sed inchoationem habitus scientialis.
Contra, ista opinio ponit istam impressionem esse primum, quo intellectus est in potentia accidentali, cum tamen prius esset in potentia essentiali: sed si per istam impressionem non est objectum intelligibile praesens nunc magis quam prius, non magis est nunc in potentia accidentali, quam prius. Si est praesens aliquo modo nunc, quo modo non fuit prius praesens, illud quo nunc est praesens est species intelligibilis. Hoc etiam magis apparet, ex hoc quod primo ei occurrit, tanquam ostendenti objectum propter naturalem continuationem ad ipsum, hoc non posset esse nisi objectum reluceret in eo, et ita haberet rationem speciei.
(e) Similiter hoc, quod dicitur, inchoationem habitus scientialis praecedere actum, non est verum, quia habitus, proprie loquendo, ut Philosophus loquitur secundo Ethicorum, generatur ex aliquo actu elicito , et sicut ultimus gradus habitus generatur ex ultimo actu, ita primus ex primo , ita quod quicumque gradus habitus est posterior aliquo actu ; ergo illud quod est simpliciter primum in intellectu possibili, non est aliquid ipsius habitus.
Hoc confirmatur secundum opinionem illius Doctoris qui exponitur , quia ponit istam inchoationem esse essentiam habitus totam.
Quod ulterius dicitur de occursu illo, ratio occursus non bene assignatur, nec ad intentionem Augustini. Patiens enim occurrens agenti nititur salvare se, et contra agere agenti corrumpenti se, hic istud agens agit ad perfectionem et salutem passi; ergo non occurrit ei propter illam rationem ut salvet se, nec ista est intentio Augustini: vult enim, quod anima occurrens passioni factae ab aere in aure vehementius agitat illum aerem, et causat magis auditionem quam solus sonus causaret, hoc igitur occurrere est ei coagere.
Et tunc respondeo breviter ad Augustinum, impressione speciei sensibilis facta in organo, vel speciei intelligibilis facta in intellectu, anima per potentiam talem occurrit, id est, cum illa specie impressa coagit ad actum aliquem perfectiorem, quam posset illa species de se sola causare.
Et cum ultra additur de illo duplici occursu, primo occurrit passioni quasi coagenti, post passioni imbibitae, quaero quid significent ista verba metaphorica? si significent, quod per secundum occursum, causatur aliquid perfectius quam per primum, et illud intimius perficit, sicut dicitur materia intimius perfici a forma perfectiori, quae magis actuat eam; ergo in secundo occursu non transmittitur passio illa ad intima magis quam prius, sed anima coagens illi passioni causat aliquid perfectius, quod est intimius in anima quam illa passio prius causata.