CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Pro tertia et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oportet respondere. In ista littera concordantur opinio tertia et quarta. Prima opinio Henrici, quae ponitur tertia in ordine, ponit objectum, ut in phantasmate illustratumab intellectu agente esse causam cognitionis confusae, quae dicitur inchoatio habitus, et habita cognitione confusa, intellectus mediante illa est activus notitiae distinctae. Secunda opinio ipsius Henrici, quae est quarta in ordine, ponit intelledum esse activum omnis intellectionis, et phantasma in virtute phantastica tantum inclinat intellectum, ut supra patuit.
Istae opiniones sic concordantur, quia intellectus dicitur passivus inquantum recipit illam inchoationem habitus, quae dicitur passio, inquantum recipitur vel imprimitur in intellectu possibili, et talis passio impressa intellectui ab objecto relucente in phantasmate et illustrato ab intellectu agente, non est species intelligibilis, nec forma movens ad actum intelligendi, nec aliquid aliud tenens vicem objecti vel repraesentans ipsum, cum ipsa impressio prima habeat rationem, et quo et quod respectu intellectionis ; quo, quia per ipsam est intellectus in potentia propinqua ad actum intelligendi, sicut per gravitatem est corpus in potentia ad ubi; est etiam quo quantum ad hoc, quod manet in intellectu impedito ab actuali intelleclione ; et dicitur quod, quia sibi primo occurrit, sicut secundum Avicennam primum sensatum est species non ut objectum terminans, sed ut quod quasi deducens, non per collationem, sed per continuationem ducit in objectum ; vult ergo quod illud impressum sit quaedam passio ducens, et inclinans intellectum ad actum intelligendi. Et intellectus dicitur activus secundum opinionem, inquantum occurrens illi passioni imbibit illam, et transmittit ad intima sua, et sic recipit eam a se intimius quam ab objecto. Secundo, est activus inquantum coagit illi passioni transfuso ad causandum notitiam distinctam de eodem objecto. Et hoc est quod dicit, illi etiam passioni sic intimatae occurrit intellectus secundo, et illo secundo occursu immergit se illi penetrando illam, et in hoc est distincta et perfecta cognitio intellectus.
(b) Quidquid sit de opinionibus illis, quas, etc. In ista littera Doctor arguit contra multa dicta in superiori littera. Et primo contra hoc quod supra dictum est, scilicet quod quid est relucens in phatasma te esse rationem formalem agendi phantasmati, et accipit quod quid est pro quidditate objecti relucente in phantasmate. Et arguit, quod talis quidditas (ut sic) non sit ratio formalis agendi ipsi phantasmati, et ratio stat in hoc: Nihil est ratio formalis agendi alicui, quod non inest formaliter, non enim dicimus, quod calor separatus a ligno sit ratio formalis calefaciendi ipsi tigno, sed quidditas objecti non inest phantasmati, quod patet; non enim quidditas albedinis, sive quod quid est albedinis inest formaliter phantasmati albedinis, ergo.
Si dicatur quod licet non insit formaliter, est tamen ibi secundum esse repraesentatum. Contra, nihil est ratio formalis agendi alicui actione reali, quod non habet esse reale et realiter existens. Hec praepositio fuitd eclarata supra in quaestione de specie intelligibili, et in quaestione de sinceris veritatibus. Sed quod quid est ut relucens in phantasmate, habet tantum esse secundum quid, sive diminutum, quia habet tantum esse repraesentatum ; ergo. Et ex hoc apparet expresse intentio Doctoris quod objectum, ut relucens in specie intelligibili non sit partialis causa intellectionis, quae est actio realis, quia ut sic, tantum habet esse secundum quid, ut patet.
(c) Praeterea praeter hoc, etc. quia Henricus dixit, quod quod quid est splendens in phantasmate est ratio agendi in ipsum, scilicet intellectum , et hoc inquantum illud quod quid est stat in lumine intellectus agentis, et penetratur ab ipso lumine et ambitur ab ipso intellectu agente. Quaerit modo Doctor quid est ipsum quod quid est stare in lumine intellectus agentis, si nihil aliud est, nisi intellectum agentem esse in anima (quia ipse Henricus ponit intellectum agentem esse effectum in anima lucis increatae, ut supra patuit,) et in phantasia ejusdem animae, esse phantasma, scilicet ipsius quod quid est, et ut sic, ipsum quod quid est, est ratio agendi in ipsum intellectum ; ergo perpetuo, quando phantasma est in virtute phantastica, fit ista penetratio et ambitio ab intellectu agente, et ita erit in phrenetico et dormiente, quod ipse negat cujus est opinio. Si enim quamdiu fit ista penetratio quod quid est, est ratio formalis agendi in intellectum; ergo erit actualis operatio in dormiente, quod negatur ab ipso. Si vero quod quid est stare in phantasmate, etc. dicit aliquid aliud, quam tantum stare in phantasmate et in lumine intellectus agentis, illud tale non videtur posse poni, nisi aliqua actio nova; sed respectu actionis novae oportet assignare terminum novum sive novum productum tali actione nova, ille terminus productus non erit formaliter in phantasmate, ut patet; ergo erit in intellectu possibili ; ergo quod quid est non agit per aliquam penetrationem, quae penetratio praecedit actionem quod quid est. I pse Henricus concordando illas duas opiniones dicit, quod bene quod quid est dicitur agere, pro quanto agit per quamdam penetrationem in intellectum , qua penetratione facta , tunc intellectus agit, etc.
Sed contra hoc arguit Doctor, quia quod quid est, est in phantasmate et in intellectu agente, est talis penetratio. Sed ponitur, quod ultra hoc, est etiam actio nova; ergo per illam aliquid recipitur in intellectu possibili, id est, quod quod quid est cum intellectu agente coagit causando aliquam impressionem novam in intellectu possibili. Sed hoc dicit illa prima opinio, quae ponit quod primo causatur notitia confusa, etc. et sic non concordat eam cum secunda.
(d) Si dices, alia opinio ponit speciem intelligibilem impressam, sed ista opinio ponit tantum inchoationem habitus scientialis.
Contra, Doctor ostendit quod ista secunda opinio habet ponere speciem intelligibilem impressam, quia ista opinio ponit istam impressionem in intellectu possibili esse primum, quo intellectus est in potentia accidentali, id est, propinqua, cum tamen prius, ante scilicet illam impressionem fuerit in potentia essentiali sive remota ad actum intelligendi, et sic per istam impressionem objectum est magis praesens in ratione objecti intelligibilis quam prius, et sic intellectus magis in potentia accidentali. Sed si per talem impressionem non est magis praesens nunc in ratione objecti intelligibilis quam prius, sequitur quod non est magis intellectus nunc in potentia accidentali quam prius, ergo si ponitur per talem impressionem magis praesens nunc quam prius, sequitur quod illud quo est sic praesens, est species intelligibilis, quia per illam tantum est praesens in ratione objecti actu intelligibilis, nam per inchoationem habitus scientialis non habetur sic praesens, ut supra patuit. Et quod ista opinio habeat sic ponere speciem intelligibilem, apparet ex hoc quod dicit, scilicet quod intellectus primo ei occurrit, tanquam ostendenti objectum propter naturalem continuationem ad ipsum, sicut dicit Avicenna, quem adducit, primum sensatum est species, non ut objectum terminans, sed ut quod quasi deducens non per collationem, sed per continuationem ducit in objectum, sed hoc non posset esse nisi objectum reluceret in eo, scilicet intellectu, et ita haberet rationem speciei.
(e) Similiter hoc quod dicitur. Hic improbat aliud, quia ista opinio concordans dicit quod illa inchoatio habitus scientialis praecedit actum intelligendi ; contra, quia habitus, proprie loquendo de habitu, ut Philosophus loquitur 2. Ethic. c. 1. generatur ex aliquo actu elicito, et sicut ultimus gradus habitus generatur ex ultimo actu, ita primus gradus habitus, qui dicitur inchoatio habitus, generatur ex primo actu: ergo non praecedit omnem actum intelligendi.
Hoc confirmatur secundum ipsum Henricum quodlib. 5. q. 19. quia ponit istam inchoationem esse totam essentiam habitus.