IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sententia Henrici tenet rationes adductas pro opinione D. Thom. probare, quod productum ab uno agente unam habeat formam substantialem ; id tamen non probare de producto a pluribus agentibus, et pluribus mutationibus. Ratio pro prima parte est, quia unius mutationis una est forma terminans ; et haec late tractatur.
Alii (a) concedentes conclusionem, ad quam adductae sunt istae auctoritates, dicunt quod quatuor rationes adductae pro conclusione negativa concludunt de quolibet, quod producitur ab uno et eodem agente: non autem concludunt de homine, quia producitur a duobus, agentibus et duabus mutationibus ; corpus enim producitur a propagante, anima autem a creante, 16. de animalibus dicitur : Solus intellectus est ab extra.
Et istae duae conclusiones, scilicet prima, quod illae rationes concludant ibi, et non concludant hic, quae est secunda, probantur. Prima sic : Omne quod est, ideo est, quia unum numero est, Boetius lib. de Unitate et Uno; ergo ad quamlibet unam rem naturalem est una mutatio numero: sed mutatio distinguitur specie, numero et genere per formam terminantem, ex 5. Physicorum; ergo unius mutationis qua producitur una res naturalis, est una forma numero terminans.
Si dicatur quod in generatione unius entis sunt multae generationes partiales, et illae sunt ad diversas formas, tanquam ad proprios terminos. Contra, aut istae plures formae educuntur de una potentia materiae, aut de diversis. Non de una, quia secundum Commentatorem, 12. Metaphys. numerus potentiarum in materia est secundum numerum specierum: et ita illae duae formae, quibus esset una potentia, essent ejusdem speciei ; sed tales duas est impossibile simul esse in eodem. Et praeterea tunc illae perficerent materiam secundum eamdem potentiam, et tunc duo actus essent unius potentiae: quod videtur esse contra Philosophum, 3. Physicorum, ubi vult, quod potentiae distinguantur sicut actus, quia si posse sanari et posse aegrota rc essent idem, sanari et aegrotare essent idem.
Nec potest dici, quod illae formae educantur de diversis potentiis materiae, quia cum illae potentiae inessent materiae, sine ordine naturae, sequeretur quod et formae illae sinc ordine essent perficientes materiam istam, quod est impossibile. Tunc etiam sequeretur, quod materia, ut est terminus a quo generationis, plures mutationes includentis, esset ens per accidens, quia habens plures potentias: sed de ente per accidens non generatur nisi ens per accidens ; ergo generatum non esset unum nisi per accidens. Item, omnes illae rationes concludunt ex per se ratione formae substantialis: ipsa enim per se constituit ens in actu simpliciter.
Et si respondeatur per esse completum et incompletum, hoc improbatur, quia non esset via distinguendi formam substantialem ab accidentali: quantumcumque enim esset forma talis vel talis, posset evadi dicendo illam, quae est substantialis, esse accidentalem, et e converso, per completum et incompletum.
Ex hoc potest formari ratio sic:
Illa positio est irrationalis, quae excludit distinctionem substantiae ab accidente: haec est hujusmodi, quia per istam non potest concludi aliqua messe formam accidentalem per hoc quod advenit enti in actu, quia per te illud fuit in actu incompleto, et ita dicam (si forma accidentalis adveniat) quod praeexistens sit in actu incompleto.