IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Continet haec littera dicta tria. Primum, aliquis actus explicitus fidei in adulto est necessarius ad salutem ex allatis Scholio primo. Secundum, non requiritur omnes credere explicite et distincte omnes articulos, quia respectu multorum rudium, hoc est impossibile. Est communis.D. Bonav. hic quaest. 3. ait sufficere credere quosdam implicite, et quosdam explicite. Implicite, ut quando in generali credit quis omnia, quae credit Ecclesia ; et idem in terminis Scotus hic. Albert. hic art. 4. D. Thom. quaest. 2. art. 3. Richard. q. 2. et alii, quos citat Pitigian. hic art. 4. Illos articulos tenetur quilibet explicite pro suo captu credere, qui ordinarie docentur et praedicantur. Tertium, majores, id est, Praelati et pastores tenentur credere explicite omnes articulos, quia tenentur alios in fide docere et defendere. Probat ex August. de explicite credendis. Vide multa scitu digna apud Sanchium lib. 2. in Decal. cap. 2. et 3.
Sed estne necessarium (e) habere actum circa omnia haec, vel aliqua eorum? Dico quod necessarium fuit pro omni statu habere actum implicitum de omnibus, tunc enim habetur actus implicite, quando habetur habitus. Sed habere solum talem actum non sufficit, sed in habente usum rationis requiritur actus distinctior et explicitus. Sed non requiritur necessario in quodlibet pro isto statu, scilicet quod omnes illos articulos explicite et distincte credat, quia Deus nullum obligat ad impossibile ; et ideo si sit aliquis rudis, qui non possit concipere quid est natura, et quid persona, non est necesse quod habeat actum explicitum de articulo pertinente ad essentiae unitatem, et personarum Trinitatem distincte, sicut habent Clerici litterati, sed sufficit quod si non potest talia intelligere, quia nec terminos, quod credat sicut Ecclesia credit.
Quilibet tamen (f) habens usum rationis tenetur pro aliquando ad aliquem actum explicitum, et maxime ad illa, quae sunt grossa ad capiendum, sicut quod Christus natus est et passus, et alia quae pertinent ad redemptionem. Sic igitur omnes tenentur ad aliquem actum explicitum pro aliquando, et ad alios in generali, ut scilicet credat quod Ecclesia credit. Sed ad omnia credenda explicite tenentur majores in Ecclesia, qui praeficiuntur aliis, et tenentur alios in fide instruere Verbo veritatis, et exemplo honestatis ; et de hujusmodi loquitur Au--gustinus 14. de Trinit. cap. I . Aliud est scire tantummodo quid homo credere debeat propter adipiscendam vitam beatam, quae non nisi aeterna est;aliud est scire quemadmodum hoc ipsum et piis opituletur, et contra impios defendatur, quod est majorum in Ecclesia ; aliter cito deficeret fides simplicium. Majores igitur, qui habent alios instruere, tenentur fidem explicitam habere de omnibus, et pro tempore, illa quae credenda sunt, aliis explicare secundum capacitatem eorum.
Sed hic occurrunt quaedam dubia. Si enim simplices non tenentur de necessitate omnia credibilia explicite et distincte credere, ut dictum est ; igitur non tenentur quemlibet errorem contrarium articulis cavere, non enim tenentur oppositum illius cavere, cujus oppositum non tenentur agnoscere, et ita posset aliquis licite cadere in errorem repugnantem alicui articulo.
Praeterea, si sufficiat simplicibus habere fidem explicitam de aliquibus et de aliis implicitam, et tunc si ille cui incumbit instruere simplices, praedicaret aliquid oppositum fidei, posset simplex licite adhaerere doctrinae ejus, credendo tanquam verum aliquid falsum, et tunc esset simul fidelis et infidelis ; fidelis quidem, quia non tenetur actum explicitum habere de articulo contrario ; infidelis, quia credit aliquid esse verum, quod repugnat fidei.
Praeterea, videtur quod majores in Ecclesia non tenentur explicite credere magis quam alii minores, quia de necessitate salutis non tenetur unus plus quam alius, nisi ad plus obligetur ; sed non obligatur aliter ad credendum major quam minor, quia omnes obligantur in Baptismo ad credendum, ubi omnes aequaliter obligantur ; igitur non magis explicite tenetur credere unus quam alius.
Ad primum istorum, nego consequentiam primam, quia quilibet simplex tenetur cavere non solum omnem errorem contrarium articulis numeratis, sed etiam omne quod est contrarium veritati Scripturae, scilicet Canonis Bibliae, quia non posset aliquis pertinaciter adhaerere contrario alicujus veritatis in Biblia, quin judicaretur haereticus.
Et cum arguis, non tenetur ad cavendum errorem, nisi teneatur ad credendum explicite ejus oppositum, dico quod haec consequentia non valet, sicut patet in moralibus aliis, quia tenetur cavere quilibet omne peccatum mortale, et tamen non tenetur scire et cognoscere explicite, in quo gradu superbia est peccatum mortale, vel gula, quia nec multi experti in scientia sciunt hoc, sed circa hoc sun t altercationes.
Dico tunc ad propositum, quod aliqua sunt, quae communiter praedicantur in Ecclesia, et talia sunt necessaria simplici ad credendum explicite, scilicet quod Christus natus est de Virgine Maria, quod fuit crucifixus pro redemptione generis humani. Sed si sit aliquid credendum, quod tamen non praedicatur communiter in Ecclesia, sed si praedicatur specialiter in uno loco, de novo non est necessarium simplici credere illud, adhaerendo illi firmiter tanquam vero, imo necessarium est magis illi non adhaerere, quousque sciat illud credi ab Ecclesia tanquam verum, et cum hoc sibi constiterit, tenetur illi firmiter adhaerere ; sicut in moralibus, quando sunt altercationes de aliquo peccato, quando primo est mortale, ut si unus peritusin scientia dicat quod non licet sic mercari, et alius dicat quod licet, tutius est non procedere sic nec sic, sed exspectare quousque veritas pateat aliunde. Si enim ita esset, quod unus Doctor diceret aliquem peccare mortaliter, nisi sic faceret, et alius quod peccaret, si sic faceret, tunc simplex foret perplexus, ideo bene videndum est in moralibus antequam aliquid asseratur. Et per hoc patet ad secundum.