QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Omnia sunt inter se ordinata, ut disposuit voluntas Dei, qui non propter sui utilitatem, sed propter suam bonitatem multa produxit, quod manifestius apparet in multis quam in uno. Eadem ratione fecit omnes species rerum inaequales, ita inter se ordinatas, ut imperfectiores sint propter perfectiores, ut plantae propter animalia, animalia propter hominem, et sic de aliis. Ita Philosophus hic, cui consonat illud Apostoli 1. Corinth. 3. Sive vita, sive mors, sive praesentia, sive futura, omnia vestra sunt, vos autem Christi, Christus autem Dei. Quia talem scilicet habuit Deus intentionis ordinem, cum decerneret ista facere, quaedam enim prius aliis voluit, et propter haec alia. Vide similia ad Colossenses 1. de quo Scotus 3. dist. 3. quaest. 3. Vide eum in hunc textum.
Oppositum dicit Philosophus, text. 52. dicit enim quod omnia entia ab eodem ordinata sunt, et etiam inter se sunt ad invicem ordinata et facta inaequalia, a quo sunt distincta. Nunc autem res ad invicem sunt distinctae per voluntatem primi, ut ejus bonitas in diversis manifestetur, quia enim nulla causa potest ejus bonitatem sufficienter repraesentare, ideo multa producuntur, ut quod per unum manifestari non potest, manifestetur per aliud, et ideo ejus bonitas sufficientius manifestatur per totum universum quam per unam creaturam. Et ideo diversa produxit, non propter aliquam sui utilitatem, sed propter sui bonitatem, et propter idem produxit entia inaequalia, quod patet sic. Duplex est rerum distinctio, materialis et formalis, materialis individuorum, formalis specierum, et materialis est propter formale. Formalis vero distinctio non potest esse nisi per inaequalia, imo in formaliter distinctis una forma perfectior est alia, perfectior est forma hominis quam equi, et equi quam plantae, et plantae quam lapidis. Unde ab eodem est, quod res distinguuntur formaliter, et per inaequales producantur. Sed rerum inaequalium una semperest propter aliam, sicut patet: plantae sunt propter animalia, et animalia propter homines sunt, et eodem modo est de omnibus aliis. Est enim universum, sicut familia bene ordinata, ut dicitur in littera ; in familia sunt diversi gradus, puta liberorum, servorum et bestiarum, et sicut filiis non licet facere aliquid casuale, sed omnia quae faciunt ordinata sunt, a servis tamen et bestiis multa fiunt inordinate, sic recte est in universo, quod ab Intelligentiis et corporibus superioribus nihil vel parum fit casualiter, sed in istis inferioribus multa. Et propter hoc dicit Philosophus, text. 52. quod sunt omnia ordinata, quod omnia, quae faciunt communicant ad totum, hoc est ad perfectionem universi, eo quod in multis multa contingunt a casu.
Ad primum dicendum, quod optimi est totum optimum facere secundum quod convenit toti, et non quod faciat quamlibet partem optimam. Ad bonum enim hominis non esset, quod quaelibet pars ejus esset dipositasicut oculus: imo ad bonum ejus convenit, quod partes ejus sunt diversae dispositionis. Et eodem modo pertinet ad bonum universi, quod partes universi secundum formam non sunt aequales.
Ad secundum dicendum, quod ab unitate universali procedit, vel potest procedere aequalitas: ab unitate tamen potest procedere inaequalitas, quia omnis multitudo ab unitate procedit.
Ad tertium, cum dicitur quod non est ratio, quae Inuitaret, dicendum quod ratio qua produxit entia inaequalia est, ut sua bonitas magis manifestetur, si enim omnia produxisset aequalia, omnia essent unius speciei. Nunc autem inaequalitas in entibus arguit diversitatem in specie, et major perfectio repraesentatur per diversas species quam per unam.
Ad unum quidem enim omnia coordinata sunt. Text. 32.