QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Optime probat omnia ordinari in Deum, ut in ultimum et unicum finem, de quo vide ipsum 1. distinct. 2. quaestione 2. sig. Juxta tres, concl. numero 17. et tractatu de primo principio cap. 3. con. 8. ubi fusius habet rationes hic positas. Circa tertium, quomodo ens infinitum compatitur ens finitum, et tamen corpus infinitum vel calidum infinitum non compaterentur corpus vel calidum finitum. Vide eum i. distinct. 2. quaestione 2. ad 2. numero 35. Quod ait in fine omne malum esse propter bonum, bene tradit Augustinus in Psalmum 54. ibi : Malus ideo vivit ut corrigatur, aut ut bonus per ipsum exerceatur.
Dicendum ergo, quod primum principium est summe bonum et omnia ordinantur ad ipsum tanquam ad summum, quod patet sic : Ubi est invenire magis et minus, ibi est invenire maximum bonum per Aristotelem 4. Metaphysic, text. 27. sed est invenire aliquod bonum et aliquod magis bonum: igitur est invenire maximum bonum : sed illud bonum non potest
.esse aliud quam primum principium, quia unumquodque est bofienm inquantum perfectum. Sed triplex est perfectio : Una est perfectio rei, quae consistit in esse, quod sequitur formam specificam, vel quod habetur in esse vel forma specifica. Alia consistit in actibus et dispositionibus, per quas ordinatur ad suam perfectionem. Et tertia rei perfectio in fine, verbi gratia, prima perfectio ignis consistit in hoc, quod habet esse perfectum ignis: secunda ejus perfectio consistit in caliditate et siccitate: tertia consistit in hoc quod est in suo loco. Nunc autem illa tertia perfectio nulli citra primum convenit per essentiam, sed sibi soli. Esse enim, quod in aliis est praeter essentiam, in ipso est sua essentia, ita etiam, quae in aliis sunt accidentia, ut dilectio, vita, bonitas, in ipso sunt substantialiter. Alia etiam ordinantur ad finem alium, primum principium ad alia non ordinatur. Cum ergo primum principium sit perfectum per essentiam, ita quod non solum est bonum, sed ita bonum.
Est igitur aliquid summe bonum, et hoc est primum principium, ad ipsum etiam alia ordinantur. Quod patet, ex hoc quod omnia naturalia agunt, propter quod maximum est, ex hoc quod uniformiter agunt nisi impediantur. Et sunt multa quae finem non cognoscunt, ut inanimata: igitur oportet quod ab aliquo cognoscente finem dirigantur: cognoscens autem finem omnium non potest esse aliud praeter primum intelligens. Alia ergo dirigens est primum intelligens, sed per intellectum agit propter bonum et finem, id cum ergo primum non proprie possit agere propter aliud bonum, melius eo agit propter seipsum, et illa omnia ordinata ab ipso ordinantur ad ipsum, sicut exercitus ordinatus a duce, ordinatur ad bonum ducis, ad victoriae consecutionem; et ideo omnia ordinantur ad ipsum, tanquam ad summum bonum.
Ad primum dicendum, quod summum bonum non dicit plus quam bonum simpliciter, nisi secundum rationem ; dicitur enim bonum in termino per respectum ad alia bona. Nunc autem secundum relationes, secundum quas refertur primum principium ad causata alia, res in ipso; imo ipsae res sunt tanquam causae, et ideo ex hoc non sequitur, quod sint composita.
Ad secundum dicendum, quod perfectiones omnium entium sunt quaedam imitationes primi principii, et ideo cum unumquodque appetat suam perfectionem quodammodo appetit suum principium, et hoc sive appetat appetitu naturali, sive rationali, sive sensitivo.
Ad tertium dicendum, quod si unum contrariorum naturalium esset infinitum, corrumperet suum contrarium: sed sic non est de agente per voluntatem, primum enim principium sic produxit universum, secundum quod melius, et modo quo magis manifestatur sua bonitas, et permisit malum fieri in entibus, ut ex isto malo eliciatur bonum, ut aerem permittit corrumpi, ut generetur ignis. .Unde malum permittit propter bonum, aliter enim universum non esset perfectum, nisi in entibus esset malum quoddam, ut dictum fuit in nono, text. 18.
Nec bonum pluralitas principatuum, unus ergo princeps. Text. ult.