Obiectiones contra fidem incarnationis.
Sed contra hanc catholicae fidei sententiam, plures difficultates concurrunt, propter quas adversarii fidei incarnationem impugnant.
Ostensum est enim in primo libro quod deus neque corpus est, neque virtus in corpore. Si autem carnem assumpsit, sequitur quod vel sit mutatus in corpus, vel quod sit virtus in corpore, post incarnationem. Impossibile igitur videtur deum fuisse incarnatum.
Item. Omne quod acquirit novam naturam, est substantiali mutationi subiectum: secundum hoc enim aliquid generatur, quod naturam aliquam acquirit. Si igitur hypostasis filii dei fiat de novo subsistens in natura humana, videtur quod esset substantialiter mutata.
Adhuc. Nulla hypostasis alicuius naturae extenditur extra naturam illam: quin potius natura invenitur extra hypostasim, utpote multas hypostases sub se habens.
Si igitur hypostasis filii dei sit per incarnationem facta hypostasis humanae naturae, sequitur quod filius dei non sit ubique post incarnationem: cum humana natura ubique non sit.
Amplius. Rei unius et eiusdem non est nisi unum quod quid est: hoc enim significat substantiam rei, quae unius una est. Sed natura cuiuslibet rei est quod quid est eius: natura enim rei est quam significat definitio. Impossibile est igitur, ut videtur, quod una hypostasis in duabus naturis subsistat.
Praeterea. In his quae sunt sine materia, non potest esse aliud quidditas rei et res, ut supra ostensum est. Et hoc praecipue est in deo, qui est non solum sua quidditas, sed etiam suum esse. Sed humana natura non potest esse idem quod divina hypostasis.
Ergo impossibile esse videtur quod divina hypostasis subsistat in humana natura.
Item. Natura est simplicior et formalior hypostasi quae in ea subsistit: nam per additionem alicuius materialis natura communis individuatur ad hanc hypostasim.
Si igitur divina hypostasis subsistat in humana natura, videtur sequi quod humana natura sit simplicior et formalior quam divina hypostasis. Quod est omnino impossibile.
Adhuc. In his solum quae sunt ex materia et forma composita, differre invenitur singulare et quidditas eius: ex eo quod singulare est individuatum per materiam designatam, quae in quidditate et natura speciei non includitur; in signatione enim socratis includitur haec materia, non autem in ratione humanae naturae. Omnis igitur hypostasis in natura humana subsistens est constituta per materiam signatam.
Quod de divina hypostasi dici non potest.
Non est igitur possibile, ut videtur, quod hypostasis verbi dei subsistat in humana natura.
Amplius. Anima et corpus in christo non fuerunt minoris virtutis quam in aliis hominibus. Sed in aliis hominibus ex sua unione constituunt suppositum, hypostasim et personam. Igitur in christo ex unione animae et corporis constituitur suppositum, hypostasis et persona. Non autem suppositum, hypostasis et persona dei verbi, quae est aeterna. Igitur in christo est aliud suppositum, hypostasis et persona, praeter suppositum, hypostasim et personam dei verbi, ut videtur.
Praeterea. Sicut ex anima et corpore constituitur humana natura in communi, ita ex hac anima et ex hoc corpore constituitur hic homo, quod est hypostasis hominis.
Sed in christo fuit haec anima et hoc corpus. Igitur ex eorum unione constituta est hypostasis, ut videtur. Et sic idem quod prius.
Item. Hic homo qui est christus, prout consideratur ex anima solum et carne consistens, est quaedam substantia. Non autem universalis. Ergo particularis. Ergo est hypostasis.
Adhuc. Si idem est suppositum humanae et divinae naturae in christo, oportet quod de intellectu hominis qui est christus, sit hypostasis divina. Non autem est de intellectu aliorum hominum. Homo igitur aequivoce de christo dicetur et aliis.
Et sic non erit eiusdem speciei nobiscum.
Amplius. In christo tria inveniuntur, ut ex dictis patet: scilicet corpus, anima et divinitas. Anima autem, cum sit nobilior corpore, non est suppositum corporis, sed magis forma eius. Neque igitur id quod est divinum, est suppositum humanae naturae, sed magis formaliter se habet ad ipsam.
Praeterea. Omne quod advenit alicui post esse completum, advenit ei accidentaliter. Sed, cum verbum dei sit ab aeterno, manifestum est quod caro assumpta advenit ei post esse completum. Igitur advenit ei accidentaliter.