CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad argumenta principalia. Hic Doctor respondet ad argumenta nunc facta, et responsio clara est.
Ad primum dicit, quod dictum Aristotelis esset verum, si sensus esset causa totalis actus sentiendi, sed non concludit quando est tantum causa partialis.
Ad secundum dicit, quod intellectus possibilis ex hoc dicitur possibilis, quia est ille quo formaliter sumus intelligentes, etc. sed hanc difficultatem de intellectu possibili, an sit activus velne, prolixe Doctor pertractat in 15. quaest, quolib. vide ibi.
Ad tertium dicit primo, posito quod Intellectus esset totalis causa intellectionis, non sequeretur omnes intellectiones esse ejusdem speciei, patet, quia Sol unus et idem numero est causa multorum specie distinctorum. Secundo respondet concedendo consequentiam, si intellectus esset causa totalis, ideo concluditur quod tantum sit causa partialis.
Deinde facit duo argumenta quae videntur probare, quod anima sit totalis causa intellectionis. Primum est ibi: Ad oppositum Avicenna, 9. Metaph. Immaterialitas est ratio intellectui sicut intelligibilis, ergo intellectus ex sua immaterialitate se solo est activus respectu intellectionis.
Secundo, si objectum est ratio formalis agendi, ergo intellecliones objectorum diversorum specie essent diversae specie, patet, quia actus differunt specie qui sunt a causis diversis specie. Falsitas consequentiae probatur, quia tunc de qualibet specie specialissima esset proprie scientia, et ita de pluribus speciebus specialissimis non posset esse una scientia, quod videtur manifeste falsum et contra communem opinionem.
(b) Ad primum in oppositum. Concedit Doctor quod est partialis causa intellectionis aliorum objectorum a se, et est totalis causa respectu intellectionis sui, sed hanc pro statu isto non potest habere.
(c) Ad secundum concedo conclusionem. Hic Doctor admitrit , quod cognitiones diversarum specierum habitae virtute ipsarum differant specie, et probat, quia
ad individua ejusdem speciei non requrrilur totalis causa diversa specie, vel aliquid in totali causa diversum specie ab eo quod est in totali causa alterius individui. Nunc autem ad intellectionem albi et nigri necessario requiruntur aliqua diversa specie, puta album et nigrum, vel aliqua includentia ipsa; ergo ista duo magis differunt quam individua unius speciei, et sic specie differunt. Et ultra concedit Doctor quod omnes habitus, qui habentur virtute objectorum specie distinctorum differunt specie.
(d) Et cum dicis, quomodo, etc. Sensus hujus litterae est, quod quando aliqua una species continet virtualiter plures species, vel ut passiones sibi inhaerentes, vel per modum causae, etc. (et hoc intelligendum est de objectis nullo modo motivis ad sui intellectionem, quia de illis essent habitus proprii, quia et ipsa objecta essent causa cognitionis suae) puta pro statu isto, albedo quae continet virtualiter multas passiones secundum earum entitates, et sic secundum earum cognoscibilitatem continet etiam virtualiter multas relationes ut similitudinem, et hujusmodi, tunc species intelligibilis in intellectu partialiter causat primo cognitionem albedinis ut objecti primi, et post causat cognitionem proprietatum et aliorum virtualiter contentorum ; et sic scientia omnium istorum potest dici una non formaliter, cum sint plures notitiae, sed una virtualiter, quia ut objecti primi virtualiter continentis cognitionem aliorum.
Sed est difficultas, primo quia Sol continet virtualiter multas species, ergo species intelligibilis Solis causat cognitionem illarum in intellectu, patet quod non.
Dico, quod si Sol contineret illas secundum totam entitatem, et praecise et adaequate, ita quod ipso circumscripta in alio non continerentur, etiam posito quocumque alio vel circumscripta quocumque alio a Sole, adhuc Sol contineret, tunc species intelligibilis Solis causaret cognitionem illarum, vel si illarum essent propriae species intelligibiles, tunc illae tantum virtute Solis et intellectus agentis causarentur, sicut supra exposui, quaest. 1. et 2. 3. et praesentis, dist. Sed Sol non sic continet nisi proprias passiones, et fonte aliquas relationes, partialiter tamen loquendo de relationibus , quia relatio dependet a fundamento et a termino, et cognitio ejusdem dependet ab utroque, ut exposui in quaest. 3. praesens dist.
Secundo est difficultas, an omnes cognitiones, quae habentur virtute unius objecti specifici, differant specie, vel sint ejusdem speciei? Videtur, quod specie differant, ut patet per Doctorem hic in littera.
Contra primo, quia cognitio entis, ut ens potest haberi vel causari ab aliquo inferiori, quia ut supra patuit a Doctore, inferius potest causare cognitionem sui et superiorum, et sic Metaphysica non distinguerentur specie a scientia inferiorum.
Secundo, quia quaero a te, si cognitio lapidis haberetur immediate a Deo in intellectu meo, ipso lapide non concurrente, an distingueretur specie a cognitione hominis, habita virtute hominis? si sic, habetur propositum; si non, ergo etiam nec distingueretur specie si produceretur ab ipso lapide, quia respectus ad aliud, et aliud agens non variat speciem, ut patet a Doctore.
Tertio, quia si cognitio unius speciei virtualiter contentae in alia, etiam secundum cognoscibilitatem non distingueretur specie a cognitione speciei continentis, sequeretur quod de aliqua specie non posset esse scientia proprie, quod est inconveniens, cum quaelibet species habeat propriam definitionem et passionem demonstrabilem de ea.
Respondeo ad primum, quod sicut superius tantum objective distinguitur ab inferiori et non specie, sic scientia superioris objective distinguitur, sive sit causata a superiori, sive ab inferiori, et hoc sufficit ad habendum distinctos habitus. Si dicatur, ergo sunt unius speciei, negatur, quia inferius et superius, nec differunt specie specialissima, nec sunt ejusdem speciei.
Ad secundum dico, quod differunt specie, et cum dicitur illa cognitio non habetur virtute lapidis, dico quod sufficit ut habeatur a Deo supplente vicem lapidis in hujusmodi causalitate. Sicut cognitio habita a Francisco, et cognitio habita a Joanne sunt ejusdem speciei, si modo cognitionem Joannis causaret Deus supplendo vicem Joannis, esset etiam ejusdem speciei, sic in proposito.
Ad tertium, scientiam esse propriam unius speciei contingit dupliciter. Primo, quod habeatur virtute illius vel a supplente vicem illius. Secundo, quod sic sit propria terminative, quod non potest terminari ad aliud. Secundo modo concedo, sed non semper primo modo, nisi quando species est motiva. Si etiam diceretur quod cognitio illa, quae non habetur virtute sui objecti, distingueretur specie ab alia, non esset inconveniens, quia sicut ipsa si posset haberi, virtute sui objecti distingueretur specie, sic potest dici distingui specie quando habetur solum virtute alterius speciei, et non est inconveniens unum objectum esse causam partialem plurium cognitionum specie distinctarum. Circa hanc materiam de unitate habitus, vide diffuse alios sequentes doctrinam Scoti, ut Joannem Canonicum et multos alios.