IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Impugnat secundam conclusionem dictae sententiae, ex quarta ejus additione, quia siintellectiva continet vegetativam et sensitivam, et istae in brutis et plantis continent formam corporeitatis, ut dicit Henricus, in homine eamdem continebunt. Item a quocumque occidatur brutum, et non obstante quacumque, et quantumcumque diversa alteratione praevia, manet idem cadaver ; ergo non est aliquid de novo, sed idem compositum antiquum.
Contra (a) conclusionem arguitur ex isto quarto et ultimo addito sic : Vegetativa in planta continet in se formam corporeitatis, et sen sitiva in bove continet vegetativam et corporeitatem , alioquin oporteret in illis ponere plures formas, quod ipse negat Tunc accipio istam propositionem : Quidquid continet perfecte et formaliter aliquam formam continentem formaliter aliam formam,continet etiam illam aliam ; sed intellectiva continet perfecte et formaliter vegetativam et sensitivam per te, et non sub ratione destruente rationem vegetativae et sensitivae, sed sub ratione perfectiori, quam illae formae habeantur sine intellectiva: ergo intellectiva continet perfecte istam formam, quam sensitiva et vegetativa continent. Sine ratione ergo videtur dictum, quod sensitiva in bruto continet formam corporeitatis, et vegetativa in planta, et tamen quod sensitiva et vegetativa, ut, contentae in intellectiva,et modo perfectiori non contineant eamdem formam.
Si dicas, continentur in intellectiva modo inextenso, ideo non continent formam corporeitatis, quae est extensibilis. Contra, aut sensitivae et vegetativae modus inextensibilis repugnat, aut modus extensibilis, aut nec sic, nec sic. Si primo modo, ergo non continentur in intellectiva. Si secundo modo, ergo non continent formam corporeitatis. Si vero detur tertium membrum, scilicet quod neque sic, neque sic, tunc indifferenter poterunt continere formam corporeitatis, ut sunt in se, vel ut contentae in intellectiva, tunc enim continent corporeitatem propter ordinem perfectionis formae ad formam, non autem propter modum existendi talem vel talem, sed ordo perfectionis semper est idem.
Item, manifestius videtur exclusa fide, quod possit concludi in aliis ; vivis forma mixtionis differre ab anima, quam in homine de anima intellectiva. Et hoc probatur, quia non potest esse regulariter idem effectus a quibuscumque, et quantumcumque diversis agentibus; sed a quocumque et qualitercumque corrumpatur corpus vivum, dum tamen non statim resolvatur in elementa, semper producitur cadaver idem et ejusdem rationis, patet ad sensum, sed idem non potest esse terminus proprius actionis hujus et illius agentis: ergo non est novum productum per actionem corruptivam ipsius animati, sed est derelictum.
Apparet istud in speciali, si bos per cultellum, submersionem vel interfectionem, vel aliis modis corrumpatur, semper derelinquitur idem cadaver, et ejusdem rationis. Corrumpentia autem haec et illa, non sunt nata inducere eamdem formam, et hoc statim absque omni alteratione praevia ; imo si deberet eadem talis forma induci, et ab eodem agente, adhuc videtur uniformis alteratio necessaria praevia ; sed hanc quantumcumque difformis alteratio praecedat, et ab alio et alio agentes semper sequitur idem terminus.