QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Unum tantum est principium primum omnium, quod est ipse Deus. Probat ex simplicitate, infinitate et immaterialitate. De quo vide ipsum, 1. distinct. 2. quaestione 2. art. 3. num. 19. et quaestione 3. ubi septem viis conatur unitatem Dei demonstrare. De quo etiam agit tractatu de primo principio cap. 3. concl. 15. et cap. 4. n. 40. et 6. hujus, q. 6. Tamen Theoremate 14, videtur tenere non demonstrari Deum esse vivum, sapientem, vel volentem, de quibus rationes naturales non minas concludunt quam de unitate Dei. Sed hoc ibi non asserit, sed disputando proponit. Multi Theologi negant Dei unitatem rigida demonstratione haberi. Vide
. Scholium primum dictorum Theorematum 14. Quod hic tenet Docto, immaterialia non posse plurificari in eadem specie, correxit in Theologia 2. distinct 3. quaestione 7. ubi ex prolesso probat contra Divum Thomam dari plures Angelos in eadem specie. Vide Scholium supra quaestione 20. Vide etiam Doctorem quaest. 15. de Anima.
Dicendum quod summum bonum est unum, et hoc patet ex tribus.
Primo ex sui simplicitate, quia illud quo Socrates est iste homo, non communicat multis, licet ho. mo, quo est homo communicet multis. Unde si idem esset illud, quo Socrates est iste homo, et quo homo est, sicut non est plures Socrates, vel sicut non sunt plures homines, hic homo, sic homio, non esset in pluribus. Sed in primo idem est quo est homo et quo est, quia idem est quo est suppositum, et quo est natura, et ideo necessario est unum. Secundo, patet idem ex ejus infinitate : infinitum in se omnia comprehendit, quia extra infinitum nihil est: cum ergo primum principium sit infinitum, omnes perfectiones in se comprehendit. Sed si aliud esset primum principium, aliquid conveniret uni quod non conveniret alteri, vel quod deficeret alteri, alioquin non essent duo, et per consequens in utroque esset aliqua imperfectio. Tertio, patet idem ex sua immaterialitate, quaecumque enim non habent materiam, sunt unum numero in eadem specie, ut dicit Philosophus : sed primum principium non habet materiam; ergo non habet aliquid aliud secum in spe. cie convenire. Sed si aliud principium esset, in specie convenire, sicut si aliud esset universum non differret specie ab isto universo, et pari ratione nec principium unius a principio alterius: igitur est unum.
Ad primum dicendum, quod unum non importat indivisionem de suo significato, sed solum secundum modum apprehensionis nostrae, eo quod nona pprehendimus unum nisi utens indivisum.
Ad secundum dicendum, quod ab uno per naturam non procedit nisi unum, quia unius una est natura. Sed agens per intellectum potest agere, sicut intelligit. Nunc autem simplicitati primi non repugnat multa intelligere, sicut dictum est: ergo nec multa producere.
Ad ultimum dicendum, quod non intendit principaliter bonum individui, sed speciei, propter hoc est generatio perpetua, ut salvetur esse speciei. Nunc autem si essent plura universa, solum esset bonum summum multitudo individuorum et non specierum: sed multitudo individuorum certum numerum non habet, et ideo agens non intendit principaliter talem naturam multitudinum. Qua enim ratione duo universa essent multa uni. eadem ratione tria duobus, et quatuor tribus, et sic in infinitum ; unde non esset bonum absolute quod plura essent universa, sicut non esset bonum quod essent plures familiae in eadem domo ad invicem non communicantes. Entia enim nolunt male disponi, et ideo bonum est quod inter se communicent, si tamen essent plura universa ad invicem non communicarent. Et ideo dicit Philosophus quod universitas entium est sicut unus principa tis et unum regnum: unus igitur est princeps, quod est primum movens, et ideo perfectissime primum intelligibile, et ideo verissimum primum appetibile, et ideo optimum, quod est summe bonum, ipse Deus, qui et regnat in saecula saeculorum: Amen.
FINIS TOMI SEPTIMI.
JOANNIS DUNS SCOTI
DOCTORIS SUBTILIS, ORDINIS MINORUM
OPERA OMNIA
EDITIO NOVA
JUXTA EDITIONEM WADDINGI XII TOMOS CONTINENTEM A PATRIBUS FRANCISCANIS DE OBSERVANTIA ACCURATE RECOGNITA
TOMUS OCTAVUS
QUAESTIONES IN PRIMUM LIBRUM SENTENTIARUM Distinctio prima et secunda.
PARISIIS
APUD LUDOVICUM VIVES, BIBLIOPOLAM EDITOREM
VIA VULGO DICTA DELAMBRE, 13
MDCCCXCIII
R. P. F. JOANNIS
DUNS SCOTI
DOCTORIS SUBTILIS, ORDINIS MINORUM,
QUAESTIONES