Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Utrum principalior causa notitiae sit objectum in se, vel in specie, vel ipse intellectus ?
Doctores citati ad quaestionem praecedentem de hoc videri possunt.
Quaero de comparatione istarum duarum causarum partialium,quae causant notitiam genitam : utrum principalior causa notitiae genitae, sit objectum in se, vel in specie praesens, vel ipsa pars intellectiva animae? Quod objectum probo, quia illud est principalius movens quod movet non motum, quam quod movet motum, sicut apparet in omnibus causis essentialiter ordinatis: objectum autem movet non motum, sicut habetur a Philosopho tertio de Anima, intellectus autem non movet nisi motus, ergo, etc.
Item, agens assimilat sibi effectum quantum potest, ergo illud est principalius agens quod magis assimilat, vel cui magis assimilatur effectus: actus autem magis assimilatur objecto quam intellectui, ergo.
Item, unitas scientiae assignatur penes unitatem objecti virtualiter continentis eam, non autem attribuitur intellectui talis continentia virtualis respectu habitus. Continere autem virtualiter convenit causae activae; ergo principalior causa illius habitus erit objectum quam intellectus, et si causa habitus, igitur et actus,
Ad oppositum arguitur sic : Quanto aliquid est actualius, tanto formalius et perfectius, tanto et activius; ergo anima quae est forma actualior, multis aliis causis concurrentibus erit activior, et ita quando concurrit cum eis in agendo erit principalius agens ; sed in intellectione concurrit cum objecto, tanquam causa partialis, igitur in intellectione erit causa principalior quam objectum.
Item, enti secundum quid, non convenit actus simpliciter, sed quando habet esse tale secundum quid per aliud simpliciter ens, tunc principalius convenit illi enti simpliciter, si illud aliquo modo sit activum respectu ejusdem: objectum autem a nobis modo naturaliter intellectum, habet esse secundum quid tantum in intellectu nostro propter esse simpliciter ipsius partis intellectivae, quia objectum in ea est sicut cognitum in cognoscente, ergo illius actionis ad quam ista duo concurrunt, non erit objectum habens tale esse principalis causa, sed pars intellectiva propter quam objectum habet tale esse.