Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Resolvit intellectum esse principaliorem causam respectu cognitionis ad quam naturaliter movetur, non tamen respectu visionis beatificae. Primum patet primo, quia est causa activa illimitatior. Secundo, quia ipsi coagit species vel objectum, non e contra quia intellectus est participative liber. Tertio, intellectus se habet ut causa principalis, species ut instrumentalis. Prima ratio majoris est efficaciae.
Respondeo, quod pars intellectiva habet principaliorem causalitatem respectu cognitionum,modo nobis naturaliter convenientium. Probo primo, quia quando causarum ordinatarum altera est indeterminata ad multos effectus et quasi illimitata, altera autem quasi secundum ultimum virtutis suae determinata ad certum effectum, illa quae est illimitatior et universalior, videtur esse principalior et perfectior. Exemplum de Sole et de particularibus generantibus. Intellectus autem habet virtutem quasi illimitatam et indeterminatam respectu omnium intellectionum: objecta autem a nobis naturaliter cognita habent virtutem determinatam respectu determinatarum intellectionum, quae sunt ab ipsis, et hoc secundum ultimum suae virtutis, sicut quodlibet ad intellectionem sui: ergo intellectus est causa universalior et principalior intellectionis quam objectum pro statu isto.
Secundo, quia illa est principalior causa qua agente, alia causa coagit, et non e converso; intellectu autem nostro agente ad intel-I lectionem, objectum in se vel in sua specie coagit, est enim in potestate nostra intelligere, quia intelligimus cum volumus, 2. de Anima. Hoc autem non est propter speciem principaliter quae est forma naturalis, sed propter intellectum quo uti possumus cum volumus. Principalem autem actionem intellectus, sequitur actio speciei, quae nata est esse semper uniformis ex parte speciei. Tamen aliquod objectum excedens multum facultatem partis intellectivae, puta objectum beatificum ut clare visum, posset poni habere totam causalitatem respectu visionis, aut principaliorem quam pars intellectiva, et hoc propter excellentiam talis objecti et propter defectum partis intellectivae. Sed de hoc in quarto libro. De objectis autem, quae modo naturaliter cognoscimus, prima pars solutionis videtur esse vera. Videtur enim intelligibilium naturaliter a nobis intellectorum, species in intellectu esse quasi.instrumentum ipsius intellectus,non motum ab intellectu ut agat, quasi scilicet aliquid recipiat ab intellectu; sed quo intellectus utitur ad suam actionem, ut puta quando intellectus agit, species illa, tanquam minus principale agens coagit ad idem ut ad effectum communem.