IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Refutat secundum additum Henrici, quo dicit formam corporeitatis non informare sine miraculo, nisi simul informante anima intellectiva. Item, tertium additum, quod est, materiam primam esse proprium perfectibile animae intellectivae.
Contra (a) secundum additum, scilicet de forma perficiente naturaliter seorsim sumpta, arguitur sic : Omne agens, quod potest sufficienter in actionem suam sine actione alterius, et in terminum actionis, potest informare passum illa forma sine actione alterius: sed agens naturale potest cum communi influentia sine speciali actione divina in actionem suam, et in terminum actionis, qui est forma mixtionis. Quod enim tunc in eodem instanti Deus creat animam, hoc non est prius naturaliter, quam propagans inducat formam mixtionis, imo est posterius naturaliter, sicut forma ad quam est dispositio, sequitur dispositionem, nec necessario simpliciter Deus creat animam, imo mere contingenter ; ergo agens illud potest informare suum passum per istam formam mixtionis absque actione Dei; per consequens nulla contradictio est respectu agentis creati, quod forma mixtionis informet absque anima intellectiva: non ergo est miraculum.
Contra (b) tertium additum de proprio perfectibili animae intellectivae arguitur dupliciter. Primo sic : Proprium perfectibile ab agente sufficiente potest perfici propria perfectione, circumscripto quocumque agente alio, et perfectione alia, maxime ab agente non dependente in agendo ab actione alicujus alterius agentis; ergo si materia prima sit primum et proprium perfectibile animae intellectivae, poterit a Deo agente (qui in agendo non dependet ab aliquo creato) informari anima intellectiva absque actione agentis creati, et termino ejus, et ita sine omni forma mixtionis posset immediate intellectiva perficere materiam. Hoc videtur inconveniens, quia tale compositum non videretur esse homo, cum non haberet illud quod est de essentia hominis, nec etiam non homo, quia haberet illud quo formaliter homo est homo.
Secundo sic, ex duobus actibus, quorum unus non est potentia respectu alterius, non potest fieri per se unum 7. Metaphysic. cap. pe nult. et 8. cap. ultim. quia ibi uterque illorum actuum manet actus simpliciter respectu alterius, et ex duobus actibus in se et inter se, non fit per se unum. Sed per te forma mixti et anima intellectiva sunt duo actus, et neuter potentialis respectu alterius, sic quod neuter est ratio recipiendi alterum ; ergo non fit per se unum ex eis. Si dicas, imo, quia eadem materia recipiet eos, hoc nihil ad B, quia per se unitas alicujus entis est ex actu, non ex potentia, ex capitulis praeallegatis.