Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
2. Jam quidem in Verbi illius per quod facta sunt omnia comparatione, divitiarum agnosco paupertatem; sed quam longe adhuc a cinere et fletu cum 1295 potu? Adhuc timeo dicere, Ipse est; et tamen volo. Sunt hic enim quae me cogant velle, et rursus quaedam quae me cogant timere. Ipse est, et non est ipse. Jam in forma servi est, jam mortalem fragilemque carnem portat, jam moriturus advenit, et tamen nondum intelligitur in hac egestate. Cinerem sicut panem manducavi, et potum meum cum fletu miscebam. Addat ergo paupertatem paupertati, et transfiguret in se corpus humilitatis nostrae (Philipp. III, 21) : sit caput nostrum, simus membra ejus, sint duo in carne una. Jam enim ut primitus pauper esset, formam servi accipiens (Id. II, 7) , dimisit Patrem: quod autem de virgine natus est, dimittat et matrem, et adhaereat uxori suae, et sint duo in carne una (Ephes. V, 31, 32) . Ita enim erunt duo et in voce una, et in illa una voce jam non mirabimur nostram vocem: Cinerem sicut panem manducavi, et potum meum cum fletu miscebam. Dignatus est enim habere nos membra. Sunt et poenitentes in membris ejus. Non enim exclusi, et separati sunt ab Ecclesia ejus: nec omnino sibi adjungeret conjugem, nisi illa voce, Agite poenitentiam, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III, 2) . Jam ergo audiamus quid oret caput (Ephes. IV, 15) et corpus, sponsus (Joan. III, 29) et sponsa, Christus et Ecclesia, utrumque unus: sed Verbum et caro non utrumque unum; Pater et Verbum utrumque unum; Christus et Ecclesia utrumque unus, unus quidam vir perfectus in forma plenitudinis suae: Donec occurramus omnes in unitatem fidei, in agnitionem Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV, 13) . Sed donec occurramus, agitur hic paupertas nostra, agitur hic adhuc labor et gemitus. Gratias misericordiae ipsius. Unde illi labor, unde gemitus Verbo, per quod facta sunt omnia? Si dignatus est habere mortem nostram, non nobis dabit vitam suam? In magnam spem erexit, cum magna spe gemimus. Gemitus habet tristitiam; sed est gemitus qui habet et gaudium. Ego puto Saram sterilem laetam gemuisse , cum pareret: et nos a timore tuo concepimus et parturivimus spiritum salutis (Isai. XXVI, 18) . Audiamus ergo Christum pauperem in nobis et nobiscum, et propter nos. Titulus enim ipse indicat pauperem. Postremo putate me suspicatum quisnam sit iste pauper; orationem audiamus, et personam agnoscamus: necubi erres, quando audieris aliquid quod coaptari capiti illius non possit; ideo praelocutus sum, ut quod tale audieris, ex infirmitate corporis advertas sonare, et vocem membrorum agnoscas in capite. Oratio inopis, hoc habet titulus, cum angeretur, et in conspectu Domini effudit precem suam. Ipse ille pauper est, qui alibi dicit: A finibus terrae ad te clamavi, cum angeretur cor meum (Psal. LX, 3) . Iste ipse pauper est, quia idem ipse Christus est; qui se apud prophetam, et sponsum dixit, et sponsam: Sicut sponso alligavit mihi mitram; et sicut sponsam induit me ornamento (Isai. LXI, 10) . Se dixit sponsum, se dixit sponsam; unde 1296 hoc, nisi quia sponsum propter caput, sponsam propter corpus? Vox ergo una, quia caro una. Audiamus, et potius in his vocibus nos quoque agnoscamus; et si nos extra esse viderimus, ibi esse laboremus.