CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Respondeo, quod pars intellectiva. etc. Hic Doctor intendit probare per duas rationes, quod intellectus sit principalior causa respectu intellectionis quam objectum, et hoc loquendo de illis objectis, quae naturaliter a nobis cognoscuntur. Et prima ratio quae fundatur super hoc, quod intellectus est causa illimitatior et universalior quam objectum, patet in littera. Et similiter secunda ratio, quae fundatur super hoc quod intellectu nostro agente ad intellectionem objectum in se, vel in sua specie coagit, et non e contra, patet.
In ista tamen littera possunt occurrere aliquae difficultates. Prima, si Doctor tantum intelligitur de objectis, quae movent intellectum nostrum pro statu isto, nulla est difficultas, quia objecta motiva intellectus nostri pro statu isto sunt tantum sensibilia, ut supra patuit. Sed si loquatur de intellectu ex natura potentiae, tunc est difficultas, praesertim si comparetur ad naturam creatam perfectiorem ipso intellectu. Posito ergo, quod essentia Angeli sit perfecte praesens intellectui nostro in ratione objecti, an talis essentia sit principalior causa? Et videtur quod sic, quia causalitas sequitur entitatem, et quanto entitas est perfectior, tanto causalitas erit perfectior. Cum ergo essentia Angeli sit simpliciter perfectior intellectu nostro, ergo videtur quod sit causa principalior.
Respondeo, quod si principalitas causalitatis accipitur a perfectiori ratione causandi, essentia Angeli in ratione objecti erit principalior causa. Si vero principalitas accipitur ratione majoris illimitatipnis vel universalitatis, intellectus erit causa principalior, quia partialiter potest concurrere ad cognitionem cujuscumque objecti, non sic essentia Angeli in ratione objecti, ut patet. Si etiam principalitas in causa accipitur ex hoc quod una agente alia coagit, et non e contra, posset dici quod intellectus est causa principalior, nam existente praesente essentia Angeli, intellectu causante cognitionem Angeli, essentia Angeli necessario coagit intellectui, non autem e contra, quia voluntas posset avertere intellectum ab essentia Angeli et convertere ad aliud objectum. Sed quidquid sit de hoc, scilicet an voluntas possit impedire sive avertere intellectum ab essentia Angeli ad aliud objectum, prolixius habet videri in 2. d. 9.
Secunda difficultas est de illo textu A-ristotelis 2. de Anima, text. cont. 55. et 60. quod intelligimus cum volumus, ait enim sic : Ille autem, quia volens possibilis est considerare nisi aliquid prohibeat exterius, Est enim in facultate intellectus, habita specie intelligibili objectum ipsum intelligere, sic quod non indiget aliquo exteriori, non sic est de sensu, qui etsi habeat speciem sensibilem in organo, actu tamen sentire non potest nisi objectum sensibile sit in se praesens. Nec est intelligendum absolute, quod sit in facultate intellectus intelligere objectum vel non intelligere, posita praesentia objecti in se vel in aliquo repraesentatio, quia tunc Doctor contradiceret sibi ipsi.Vult enim in d. 1, quaest. 3. quod intellectus necessario assentiat objecto praesenti, hoc idem in q. 4. respondendo ad argumenta, quod intellectus quantum est ex se de necessitate assentit primis principiis et conclusionibus propter illa , hoc idem vult ibidem, ponendo differentiam inter intellectum et voluntatem, dicit quod non est in potestate intellectus dissentire vero. Et in d. 2. parte 2. vult quod intellectus, ut comparatur ad operationem propriam similiter agat per modum naturae, et quod quantum est ex se necessario sit contrariorum, et multa alia possent adduci . Non est ergo intelligenda illa auctoritas sic absolute, quod sit in facultate intellectus intelligere et non intelligere, posita praesentia objecti, sed sic debet intelligi, vel quod intelligimus cum volumus, quia habita specie intelligibili possumus intelligere absque praesentia objecti exterioris, vel possumus intelligere cum volumus propter libertatem voluntaiis, quae non tantum potest sibi imperare et potentiis sensitivis, sed etiam potest imperare intellectui, ut utatur modo una specie intelligibili, modo una alia, praehabita tamen cognitione objecti, ut supra patuit a Doctore in q. 6. praesentis d. et hoc idem in d. 9. secundi. Sed hoc clarius vide in 2. d. 42. et vide ibi quae prolixe exposui, quaest, 1.