Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus.
Ulterius autem ex hoc manifestum est quod in ipso conceptionis principio anima rationalis corpori fuit unita.
Verbum enim dei mediante anima rationali corpus assumpsit: corpus enim hominis non magis assumptibile est a deo quam alia corpora nisi propter animam rationalem. Non igitur verbum dei assumpsit corpus absque anima rationali.
Cum igitur verbum dei assumpserit corpus ab ipso conceptionis principio, oportuit quod in ipso conceptionis principio anima rationalis corpori uniretur.
Item. Posito eo quod est posterius in generatione, necesse est et id quod est prius secundum generationis ordinem, poni.
Posterius autem in generatione est id quod est perfectissimum. Perfectissimum autem est ipsum individuum generatum, quod in generatione humana est hypostasis vel persona, ad cuius constitutionem ordinantur et anima et corpus. Posita igitur personalitate hominis generati, necesse est quidem existere et corpus et animam rationalem. Personalitas autem hominis christi non est alia quam personalitas dei verbi. Verbum autem dei in ipsa conceptione univit sibi corpus humanum.
Fuit ergo ibi personalitas illius hominis.
Ergo oportuit quod et anima rationalis adesset.
Inconveniens etiam fuisset ut verbum, quod est fons et origo omnium perfectionum et formarum, alicui rei informi et nondum perfectionem naturae habenti uniretur. Quicquid autem fit corporeum, ante animationem est informe et nondum perfectionem naturae habens. Non igitur fuit conveniens ut verbum dei uniretur corpori nondum animato. Et sic a principio conceptionis oportuit animam illam corpori uniri.
Ex hoc etiam apparet quod corpus illud assumptum a principio conceptionis fuit formatum, si nihil informe dei verbum assumere debuit.
Similiter autem anima requirit propriam materiam: sicut et quaelibet alia forma naturalis.
Est autem propria materia animae corpus organizatum: est enim anima entelechia corporis organici physici potentia vitam habentis. Si igitur anima a principio conceptionis corpori fuit unita, ut ostensum est, necessarium fuit ut corpus a principio conceptionis organizatum et formatum esset.
Et etiam organizatio corporis ordine generationis praecedit animae rationalis introductionem.
Unde, posito posteriori, necesse fuit et ponere prius.
Crementum autem quantitatis usque ad debitam mensuram, nihil prohibet sequi corporis animationem. Sic igitur circa conceptionem hominis assumpti sentiendum est, quod in ipso conceptionis principio fuit corpus organizatum et formatum, sed nondum habens debitam quantitatem.