IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Haec littera difficilis est. Primum dictum, voluntas non potest imperare intellectui, ut assensum praebeat sine ulla ratione, contra Cajet. 1.2. q. 65. art. 4. alioquin ex solo nutu voluntatis posset quis tollere sibi metum, vel delectari, imperando intellectui sine ulla ratione, ut proponat adesse causam delectationis, ubi non est, et abesse causam metus, quando adest. Secundo, posset sine ulla ratione tollere omne dubium. Tertio, est contra Arist. 2. de anima, text. 65. ubi ait posse nos phantasiari quolibet, non tamen opinari. Secundum, potest quis per habitum infusum fidei, quem jam habet, credere sine actu, saltem supernaturali, voluntatis. Probatur primo, sine actu voluntatis credo Romam esse. Secundo, daemones credunt sine pia affectione voluntatis propter signa. Contra
Scot. objiciunt adversarii Trident. sess. 6. cap. 6. et Araus. ean. 5. Sed Arausican. loquitur de dono gratiae corrigentis voluntatem ab infidelitate ad fidelitatem, et ab impietate ad pietatem ; Trid. loquiturde credere disponente ad justitiam, ad quod certum est requiri actum voluntatis. Secundo,tantumvult fidem concipi divina gratia libere, quod fit sine actu voluntatis per auxilium illuminans intellectum. Tertio, loquitur de prima fidei infusione, de qua non agit Scot. Adversarii magis videntur contra Trid. ibi cap. 8. ubi docet fidem esse initium, fundamentum et radicem salutis ; ipsi autem ponunt alium habitum supernaturalem priorem fide in voluntate, qui magis dicendus est initium et radii, si datur. Praeterea, ante hunc ponendus videtur habitus infusus alius in intellectu, vel saltem actualis cognitio supernaturalis, quae non potest esse scientiae, ergo fidei ; et juxta rationem adversariorum sequi videtur processus in his actibus. Tertium dictum non expressum in Doctore : In prima fidei infusione non videtur actus supernaturalis voluntatis necessarius ; sed nullus requiritur, vel sufficit actus naturalis, quo velit considerare motiva, vel habere fidem acquisitam. Contra hoc; loca Conciliorum citata non faciunt, et solutiones datae satisfaciunt, nam loquuntur de actu fidei dispositivo salutis ; vel per donum gratiae intelligunt auxilium ad credendum in ipso intellectu, ex vi cujus voluntas movet ad consideranda motiva, et non contramovet ab assentiendo. Nec intendunt definire duo dona gratiae ad credendum esse necessaria, alterum in voluntate, alterum in intellectu ; et alia loca Patrum quae favent opposito, juxta has solutiones commode explicantur. Ita mihi videtur sub sanctae matris Ecclesiae censura, si teneatur fidem infundi sine charitate, de quo d. 36. Schol. ult.
Ideo dico (n) ad argumentum primum, quod actus credendi est ab objecto praesente, sicut ab efficiente actum non sic autem est a voluntale, aliter si voluntas esset causa actus credendi, et proponeretur intellectui, astra esse paria, nulla persuasione facta, posset voluntas imperare intellectui credere determinate astra esse paria, et hoc nihil est ; sed oportet objectum habere causalitatem super actum, nec voluntas movet, nisi moveat objectum. Tunc dico, quod credibilia, ut sunt praesentia in se, sive in fide acquisita vel infusa, licet hoc ultimo modo non sufficiant ad movendum intellectum ad actum, sed voluntas, ut dicis, simul movet, et verum est pro quanto movebat ad acquirendum fidem acquisitam, sed posita fide acquisita, credibili praesente, potest intellectus per habitum infusum credere, dummodo voluntas non contramoveat, nec plus requiritur ; et esto quod requiratur motio positiva voluntatis, etiam sufficit voluntas ad sic movendum in puris naturalibus, quia posito voto supernaturali praesente intellectui, posset voluntas movere intellectum ad intelligendum illud, dummodo in intellectu esset habitus inclinans intellectum in illud, sicut est in proposito.
Et ad secundum, quando dicitur quod principale agens debet esse dispositum, dico quod sicut in instrumento artificiali sufficit acuties, ad hoc quod virtus motiva moveat ipsum ad scindendum, nec requiritur similis dispositio in principali movente, vel dispositio illi proportionata, scilicet in virtute motiva, ita hic, ad hoc quod voluntas moveat intellectum ad credendum credibile, sufficit dispositio intellectus, et non est necessarium supernaturalem dispositionem proportionalem illi poni in voluntate ; nec ad hoc, quod difformiter operetur per instrumentum, requiritur talis dispositio proportionalis in voluntate, quais est in actu credendi perfectiori, et minus perfecto ; sed sufficit proportionalis dispositio in intellectu differens, secundum quod gradus differentes in perfectione sunt in actibus.