Quod christus natus est de spiritu sancto.
Quamvis autem omnis divina operatio qua aliquid in creaturis agitur, sit toti trinitati communis, ut ex supra habitis ostensum est, formatio tamen corporis christi, quae divina virtute perfecta est, convenienter spiritui sancto attribuitur, licet sit toti trinitati communis.
Hoc enim congruere videtur incarnationi verbi. Nam sicut verbum nostrum in mente conceptum invisibile est, exterius autem voce prolatum sensibile fit; ita verbum dei secundum generationem aeternam in corde patris invisibiliter existit, per incarnationem autem nobis sensibile factum est. Unde verbi dei incarnatio est sicut vocalis verbi nostri expressio. Expressio autem vocalis verbi nostri fit per spiritum nostrum, per quem vox verbi nostri formatur.
Convenienter igitur et per spiritum filii dei eius carnis formatio dicitur facta.
Convenit etiam hoc et generationi humanae. Virtus enim activa quae est in semine humano, ad se trahens materiam quae fluit a matre, per spiritum operatur: fundatur enim huiusmodi virtus in spiritu, propter cuius continentiam semen spumosum oportet esse et album. Verbum igitur dei, sibi carnem assumens ex virgine, convenienter hoc per spiritum suum dicitur carnem assumendo formare.
Convenit etiam hoc ad insinuandam causam ad incarnationem verbi moventem.
Quae quidem nulla alia esse potuit nisi immensus amor dei ad hominem, cuius naturam sibi voluit in unitate personae copulare.
In divinis autem spiritus sanctus est qui procedit ut amor, ut supra dictum est. Conveniens igitur fuit ut incarnationis opus spiritui sancto attribuatur.
Solet etiam in sacra Scriptura omnis gratia spiritui sancto attribui, quia quod gratis datur, ex amore donantis videtur esse collatum. Nulla autem maior est gratia homini collata quam quod deo in persona uniretur. Convenienter igitur hoc opus spiritui sancto appropriatur.