Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
5. (( vers. 5.)) Percussum est sicut fenum, et aruit cor meum. Respice ad Adam, unde genus humanum. Unde enim nisi ab illo propagata miseria est? Unde enim nisi ab illo haereditaria ista paupertas? Dicat ergo cum spe jam in corpore Christi positus, ille aliquando in suo corpore desperatus, Percussum est sicut fenum, et aruit cor meum. Merito, quia omnis caro fenum (Isai. XL, 6) . Sed tamen unde tibi hoc contigit? Quoniam oblitus sum manducare panem meum. Dederat enim Deus panem praecepti. Nam panis animae quid, nisi verbum Dei? Suggerente serpente, praevaricante muliere , tetigit vetitum (Gen. III, 6) , oblitus est praeceptum: merito percussum est sicut fenum, et aruit cor ejus, quoniam oblitus est manducare panem suum. Oblitus manducare panem, bibit venenum; percussum est cor ejus, et aruit sicut fenum. Ipse est ille percussus in Isaia, de quo dicitur, et cui dicitur: «Non in aeternum tempus irascar vobis: spiritus enim a me procedit, et omnem flatum ego feci. Propter peccatum modicum quid contristavi illum, et percussi illum, et averti faciem meam ab illo.» Merito hic, «Ne avertas faciem tuam a me:» hoc est, a percusso, de quo dixisti, «Percussi illum;» de quo dixisti, «Vias ejus vidi, et sanavi eum (Isai. LVII, 16-18) . Percussum est sicut fenum, et aruit cor meum, quoniam oblitus sum manducare panem meum.» Modo manduca quem oblitus eras . Sed venit et ipse panis, in cujus corpore tibi licet recordari vocem oblivionis tuae, et clamare ex paupertate, ut sumas divitias. Modo manduca; in ejus enim corpore es, qui ait: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI, 41) . Oblitus eras manducare panem tuum; sed jam illo crucifixo, commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae (Psal. XXI, 28) . Post oblivionem veniat commemoratio, manducetur panis de coelo, ut vivatur; non manna, sicut illi manducaverunt et mortui sunt (Joan. VI, 49) : panis de quo dicitur, Beati qui esurium et sitiunt 1298 justitiam (Matth. V, 6) .