CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Utrum in mente sit imago Trinitatis?
Alensis 1. p. g. 61. membr. 3. D. Thom. I. p. g. 93. art. 5. 6. et per totum. Richardus hic art. 1. q. i. et 2. et art. 3. g. 1. D. Bonaven. 2. p. art. 1. g. 1. et art. 2. per totum. Durandus 2. p. g. 1. Bacon. q. 3. Scot. in prolog. Met.
Ultimo circa istam partem distinctionis, quaero utrum in mente sit distincte imago Trinitatis? Quod non, arguo: Quia imago repraesentat illud distincte cujus est imago, igitur mens distincte repraesentat Trinitatem. Hoc est falsum. Probatio, tum quia tunc naturali ratione posset concludi Trinitas ex mente naturaliter nota: tum quia nulla creatura in repraesentando excedit perfectionem suae ideae; idea autem mentis non repraesentat Deum inquantum trinus, quia idea est Dei inquantum est causa, et est causa inquantum unus.
Item, nihil in mente plus repraesentat unam personam quam aliam personam: ergo nec tota mens repraesentat totam Trinitatem. Probatio antecedentis, 15. de Trin. cap. 7. Pater est memoria, intelligentia et voluntas, etc. ergo Pater ita formaliter est intelligentia, et voluntas sicut memoria, et Filius similiter: igitur memoria non magis distincte repraesentat Patrem quam Filium.
Item tertio, in Trinitate duae personae sunt productae, in imagine autem nihil est productum, ut probabo: ergo non est repraesentativa productionis. Probatio assumpti, in anima non sunt nisi actus primi vel secundi: actus primi non sunt originati a se invicem, quia sunt creati ipsi animae, nec actus secundi sunt originati. Probatio, quia actionis non est actio, nec ut subjecti, nec ut termini, 5. Physicorum, quia tunc esset processus in infinitum: istorum igitur actuum ut terminorum non est actio, quia sunt formaliter actiones. Probatio, sunt enim actus secundi et non primi, sed si non essent actionesessent actus primi.
Item, ex ipsis generatur habitus: actio qua generatur aliqua forma, est actio de genere actionis, igitur isti actus secundi sunt actiones de genere actionis.
Ad oppositum Augustinus 14. de Trin. cap. 8. Ibi quaerenda est imago, et est invenienda, quo etiam natura nostra nihil habet melius.