In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
PRINCIPALIS.
A quo fides habeat suam unitatem ?
Divus Thomas 2. 2. quest. 4. art. 6. Cajetanus, Lorca ibidem. Alensis 3. part. coll. 30. art. 2. Richardus 3. sent. dist. 23. art. i. quaest. 3. D. Bonav. ibid. art. 1. quaest. 3. Suarez de fide, disp. 7.sect. 1 Coninkde fide, disput. 16. dub. 2.
Ad secundum (a) quaesitum potest dici, quod quilibet habitus intellectualis habet unitatem ex unitate sui primi objecti, in quo habitus virtualiter continetur, sicut in sua causa partiali, sicut Geometria dicitur unus habitus ex unitate lineae, in qua linea omnia alia, quae deducuntur in scientia illa, virtualiter continentur mediatius vel immediatius, secundum quod se habent ad illam ; tamen si alia explicita in scientia considerentur sub propriis rationibus in se, non autem ut continentur in aliquo uno primo subjecto, forte tot sunt habitus, quot conclusiones distinctae specie sunt demonstratae.
Non potest autem dici quod fides infusa habeat unitatem ex objecto primo, scilicet Deo, quia Deus non movet in ratione objecti ad cognitionem omnium credibilium ; nec in Deo, ut in objecto, concipiuntur omnia credibilia, ut ex illo deduci possunt, licet contineat omnia, ut causa effectiva omnium. Ideo oportet dicere quod habeat unitatem, vel ab unitate revelantis credibilia, quia omnia respiciuntur a fide, ut revelata a Deo, et haec formalis ratio est Una in omnibus secundum opinionem supradictam ; vel quod habeat unitatem in se formaliter ex seipsa, quamvis illam effective habeat a Deo, et non habeat unitatem ex aliquo, ut objecto, sicut scientiae causatae ab objecto.