Quod christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem.
Quamvis autem christus de spiritu sancto et virgine conceptus dicatur, non potest tamen dici spiritus sanctus pater christi secundum generationem humanam, sicut virgo dicitur mater eius.
Spiritus enim sanctus non produxit humanam naturam in christo ex sua substantia, sed sola sua virtute operatus est ad eius productionem. Non ergo potest dici spiritus sanctus pater christi secundum humanam generationem.
Esset etiam inductivum erroris si christus spiritus sancti filius diceretur.
Manifestum est enim quod verbum dei secundum hoc habet personam distinctam quod est filius dei patris. Si igitur secundum humanam naturam spiritus sancti filius diceretur, daretur intelligi quod christus esset duo filii: nam verbum dei spiritus sancti filius esse non potest. Et sic, cum filiationis nomen ad personam pertineat, non ad naturam, sequeretur quod in christo essent duae personae. Quod est a fide catholica alienum.
Inconveniens etiam esset ut auctoritas patris et nomen ad personam aliam transferretur. Quod contingit si spiritus sanctus pater christi diceretur.