Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Titulus quaestionis sic debet intelligi : An in anima intellectiva sint aliqua quae distincte repraesentent Trinitatem, id est, ex quo Trinitas dicit unitatem essentiae, distinctionem personarum et originationem unius personae ab alia, an in anima intellectiva ista tria possint reperiri, scilicet unitas essentiae et realis distinctio inter aliqua tria, quae repraesentant Patrem, Filium et Spiritum sanctum, et vere sit originatio unius ab alio.
Primo arguit sic : Imago repraesentat illud distincte, etc. quia idea est Dei inquantum est causa, quia idea est ratio aeterna in mente divina, secundum quam aliquid est formabile extra, ut secundum propriam, ut infra patebit, dist. 35, idea ergo ut idea, respicit causabile a Deo: sed Deus non est causa nisi inquantum unus, cum ratio formalis causandi sit tantum voluntas divina, ut patet ex Doctore in 2. d. 2. q. 1 . et quodl. 9. 8. imo causare primo convenit Deo ut est hic Deus non ut est in tribus suppositis ; si enim illa supposita non essent, adhuc perfectissima ratio causandi esset in eo, ut patet infra dist. 4. q. 2. et in 2. dist. 1. q. 1. Secundum argumentum patet.
Tertium stat in hoc, quia si in mente est imago Trinitatis, ergo est ibi aliquod productum: sed nihil est ibi productum, quia actus secundi non sunt ibi producti, patet, quia actionis non est actio, nec ut subjecti, nec ut termini, ut dicit Aristoteles 5. Physic. text. comm. 10. qui sic ait: Neque in agere et pati est motus, neque motoris aut moti, quoniam motus non habet motum, neque generatio habet generationem, et universaliter neque transmutatio transmutationem. Et ibi Commentator : Actio, inquit, et passio non habent motus, neque motoris et moti, neque generati generantis, et universaliter transmutantis et transmutati, quoniam motus non habet motum, neque transmutatio habet transmutationem universaliter : haec ille ; et in textu sequenti dicit Aristoteles expresse quod motus non habet motum, ut subjectum, neque ut transmutando aliquid : vide ibi.
Dico ergo quod actionis non est actio, neque ut termini, quia una actio de genere. Actionis non potest esse terminus productus ab alia actione, quia tunc quaererem de illa producente si esset producibilis, aut non. Si primo, ergo mediante alia actione, et sic processus in infinitum. Similiter si aliqua actio potest produci, ergo alia actione producitur, etc. et quaero de illa alia, etc. Item actionis non est actio ut subjecti, quia una actio non est subjectum alterius, cum ergo actus secundi, scilicet intellectio et volitio sint formaliter actiones, ergo non sunt productae, quia si esset productae, tunc essent termini actionum, et sic actionis esset actio.