Quod non sit dicendum christum esse creaturam.
Ulterius etiam manifestum est quod, quamvis humana natura a verbo assumpta sit aliqua creatura, non tamen potest simpliciter enuntiari christum esse creaturam.
Creari enim est fieri quoddam.
Cum autem fieri terminetur ad esse simpliciter, eius est fieri quod habet esse subsistens: et huiusmodi est individuum completum in genere substantiae, quod quidem in natura intellectuali dicitur persona aut etiam hypostasis.
Formae vero et accidentia, et etiam partes, non dicuntur fieri nisi secundum quid, cum et esse non habeant in se subsistens, sed subsistant in alio: unde, cum aliquis fit albus, non dicitur fieri simpliciter, sed secundum quid. In christo autem non est alia hypostasis vel persona nisi verbi dei, quae est increata, ut ex praemissis manifestum est. Non igitur simpliciter potest enuntiari quod christus sit creatura: licet cum additione possit hoc dici, ut dicatur creatura secundum quod homo, vel, secundum humanam naturam.
Licet autem de subiecto quod est individuum in genere substantiae, non simpliciter dicatur fieri quod est proprium eius propter accidentia vel partes, sed solum secundum quid; tamen simpliciter praedicantur de subiecto quaecumque consequuntur naturaliter ad accidentia vel ad partes secundum propriam rationem; dicitur enim simpliciter homo esse videns, quia hoc consequitur ad oculum; et Crispus, propter capillos; et visibilis, propter colorem. Sic igitur et ea quae consequuntur proprie ad humanam naturam, simpliciter possunt enuntiari de christo: sicut quod est homo, quod est visibilis, quod ambulavit, et omnia huiusmodi.
Quod autem est personae proprium, de christo non enuntiatur ratione humanae naturae nisi cum aliqua additione, vel expressa vel subintellecta.