In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Ad rationes pro prima opinione, etc. Docet unius entis unum esse principale, sed negat inde sequi, non includere plures formas partiales. Addit formale esse totius compositi esse per unam formam principalem, qua compositum est hoc, neque esse de ratione unius per se non includere plures partes, quamvis sit verius et perfectius ens, quam aliquid simplex, licet non indivisibilius.
Ad confirmationem respondet, exponendo caput illud de definitione in 7. Metaph. Et patet ex textu vera expositio et sententia Philosophi, ex qua nulla habetur propositio ex iis, quae assumit sententia contraria, juxta veram intelligentiam Philosophi, ut quod neque genus per se nihil sit in definitione praeter rationem differentiae, neque quod differentia ultima sit tota definitio, neque quod inferior differentia per se includat superiorem, neque breviter, inquit Doctor, aliquid quod concludat unitatem formae.