Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros.
Ostensum est igitur in praemissis non esse impossibile quod fides catholica de incarnatione filii dei praedicat. Consequens autem est ostendere quod conveniens fuit filium dei naturam assumpsisse humanam.
Huius autem convenientiae rationem apostolus assignare videtur ex peccato originali, quod in omnes pertransit: dicit enim Rom. 5-19: sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius hominis obedientiam iusti constituentur multi. Sed quia pelagiani haeretici peccatum originale negaverunt, ostendendum est homines cum peccato originali nasci.
Et primo quidem assumendum est quod dicitur Gen. 2-15 tulit dominus deus hominem et posuit eum in Paradiso, praecepitque ei dicens: ex omni ligno Paradisi comede, de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas: in quacumque autem die comederis ex eo, morte morieris. Sed quia Adam nec eo die quo comedit actu mortuus est, oportet sic intelligi quod dicitur, morte morieris: idest, necessitati mortis eris addictus.
Quod quidem frustra diceretur si homo ex institutione suae naturae necessitatem moriendi haberet. Oportet igitur dicere quod mors, et necessitas moriendi, sit poena homini pro peccato inflicta. Poena autem non infligitur iuste nisi pro culpa. In quibuscumque igitur invenitur haec poena, necesse est ut in eis inveniatur aliqua culpa. Sed in omni homine invenitur haec poena, etiam a principio suae nativitatis: ex tunc enim nascitur necessitati mortis addictus; unde et aliqui mox post nativitatem moriuntur, de utero translati ad tumulum. Ergo in eis est aliquod peccatum. Sed non peccatum actuale: quia non habent pueri usum liberi arbitrii, sine quo nihil imputatur homini ad peccatum, ut ex his quae dicta sunt in tertio libro apparet. Necesse est igitur dicere quod in eis sit peccatum per originem traductum.
Hoc etiam expresse apparet ex verbis apostoli Rom. 5-12: sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit, et per peccatum mors, ita et in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt.
Non potest autem dici quod per unum hominem in mundum peccatum intraverit per modum imitationis. Quia sic peccatum non pervenisset nisi ad eos qui peccando primum hominem imitantur: et, cum mors per peccatum in mundum intraverit, non perveniret mors nisi ad eos qui peccant in similitudinem primi hominis peccantis. Sed ad hoc excludendum, apostolus subdit quod regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae. Non ergo intellexit apostolus quod per unum hominem peccatum in mundum intraverit per modum imitationis, sed per modum originis.
Praeterea. Si secundum imitationem apostolus loqueretur de introitu peccati in mundum, potius dixisset per diabolum peccatum intrasse in mundum quam per unum hominem: sicut etiam expresse dicitur Sap. 2-24 invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum: imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.
Adhuc. In Psalmo David dicit: ecce, in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Quod non potest intelligi de peccato actuali: cum David ex legitimo matrimonio conceptus et natus dicatur. Oportet igitur ut hoc ad peccatum originale referatur.
Amplius. Iob 14-4 dicitur: quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es? ex quo manifeste accipi potest quod ex immunditia humani seminis aliqua immunditia ad hominem ex semine conceptum perveniat. Quod oportet intelligi de immunditia peccati, pro qua sola homo in iudicium deducitur: praemittitur enim: 3 et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in iudicium? sic igitur aliquod peccatum est quod homo contrahit ab ipsa sui origine, quod originale dicitur.
Item. Baptismus et alia sacramenta ecclesiae sunt quaedam remedia contra peccatum, ut infra patebit.
Exhibetur autem baptismus, secundum communem ecclesiae consuetudinem, pueris recenter natis. Frustra igitur exhiberetur nisi in eis esset aliquod peccatum. Non est autem in eis peccatum actuale: quia carent usu liberi arbitrii, sine quo nullus actus homini in culpam imputatur. Oportet igitur dicere in eis esse peccatum per originem traductum: cum in operibus dei et ecclesiae nihil sit vanum et frustra.
Si autem dicatur quod baptismus infantibus datur, non ut a peccato mundentur, sed ut ad regnum dei perveniant, quo perveniri non potest sine baptismo, cum dominus dicat, Ioan. 3-5, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum dei:- hoc vanum est.
Nullus enim a regno dei excluditur nisi propter aliquam culpam. Finis enim omnis rationalis creaturae est ut ad beatitudinem perveniat, quae esse non potest nisi in regno dei. Quod quidem nihil est aliud quam ordinata societas eorum qui divina visione fruuntur, in qua vera beatitudo consistit, ut patet ex his quae in tertio sunt ostensa.
Nihil autem a fine suo deficit nisi propter aliquod peccatum. Si igitur pueri nondum baptizati ad regnum dei pervenire non possunt, oportet dicere esse in eis aliquod peccatum.
Sic igitur, secundum catholicae fidei traditionem, tenendum est homines nasci cum peccato originali.