First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
ROMANA 413
ac quando impositae legitime sunt pensiones : proinde ex supra relatis verbis clare videtur erui quod reditus, circa quorum imminutionem Decretum vult providere, sint reditus assignati beneficiario tempore collationis beneficii et impo- sitionis pensionis.
Ulterius iuxta Rmum Summistam id eruitur ex commu- nibus theoriis iuris canonici, sequendis in resolutione quae- stionum circa reditus beneficiarios, quae theoriae nos docent, inspiciendum esse tempus quo concessio facta est. Sic Ton- anti de pens. eccl. cap. 58 n. 4, 5, quaerens quo tempore spectari debent reditus beneficii resignati cum reservatione pensionis cum clausula redituum sufficientium, ad statuen- dum quod beneficiario salva remanet congrua, respondet quod est tempus obtentae gratiae. Probatio debet percutere tem- pus rescripti et statuens quasi generale principium ait : ge- neraliter constitutum est, valorem probandum esse habito respectu vacationis. Exinde est quod in regula 55 Cancel- lariae Apostolicae indicitur sub poena nullitatis, ut in omni- bus impetrationibus beneficiorum exprimatur verus annuus valor redituum et quantitativum beneficiorum iam obtento- rum ab impetrante, ut Summus Pontifex cognoscere valeat quos reditus tribuere velit Titulari et quae onera pensionum imponere Riganti Comment, in Reg. Cane. Apost. n. 45. Unde in huiusmodi quaestionibus videtur quod statui possit tamquam legalis aphorismus quod tradit citatus auctor cum aliis doctoribus 1. c. n. 83 nempe quod probatio valoris debet percutere tempus praecisum gratiae: quod tamen, ut ait Cardin. De Luca De beneficiis disc. 90 n. 19, moraliter est intelligendum ut scilicet non percutiat tempus remotum. Quare concludit Summista, etiamsi in Decreto Cum Nuper- rimis tempus non esset determinatum, a quo commensurari deberet quantitativum imminutionis redituum beneficii, ex supra citata doctrina hoc tempus esset illud profecto con- cessionis beneficii et impositionis pensionis, quia casus omissus manet in iuris communis dispositione.
Demum Summista contendit, hanc interpretationem etiam