Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
10. (( vers. 10.)) Mihi autem unde tota die exprobrabant inimici mei? unde qui laudabant me, adversus me jurabant? Quoniam cinerem sicut panem manducavi, et potum meum cum fletu miscebam. Quia haec genera hominum habere in suis membris sananda voluit et liberanda, inde opprobrium. Hodieque Paganorum opprobrium quale in nos est? quid putatis, fratres, quid eos putatis dicere nobis? Vos corrumpitis disciplinam, 1301 moresque generis humani pervertitis. Quid inveheris? dic quamobrem; quid fecimus? Dando, inquit, hominibus poenitentiae locum, promittendo impunitatem omnium delictorum: ideo homines mala faciunt, securi quod eis, cum conversi fuerint, omnia dimittuntur. Hinc ergo opprobrium, Quoniam cinerem sicut panem manducavi, et potum meum cum fletu miscebam. O qui insultas, invito te ad istum panem. Non enim audes te dicere non esse peccatorem. Discute conscientiam tuam, ascende tribunal mentis tuae, noli tibi parcere, examina te, loquatur tibi medulla cordis; vide utrum audeas innocentiam profiteri. Hic plane si se respexerit, conturbabitur; si se non palpaverit, confitebitur. Et quid agis miser, si non erit portus impunitatis? Si sola fuit peccandi licentia, et nulla peccatorum est indulgentia, ubi eris? quo ibis? Certe et pro te factum est, ut pauper iste cinerem sicut panem manducaret, et potum suum cum fletu misceret. Non te jam delectat tale convivium? Sed tamen, inquit, augent homines peccata spe veniae. Imo augerent peccata desperatione veniae. Nonne attendis quam licentiosa crudelitate vivant gladiatores? Unde hoc, nisi jam tanquam ad ferrum et victimam destinati, explere volunt libidinem, antequam fundant sanguinem? Nonne et tu hoc tibi diceres: Jam peccator sum, jam iniquus, jam damnandus, nulla veniae spes est; cur jam non faciam quidquid libet, etsi non licet? Cur non impleam, quantum possum, quaecumque desideria, si post haec non restant nisi sola tormenta? Nonne hoc tibi diceres, et desperatione ipsa pejor fieres? Potius ergo te corrigit qui indulgentiam promittit, et dicit: Redite praevaricatores ad cor (Isai. XLVI, 8) . Nolo mortem impii; quantum
1302 11. (( vers. 11.)) A facie irae tuae