Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Utrum ista sit vera, Deus genuit alium Deum ?
Alensis 1. p. q. 50. m. 3. art. 2. sig. 1. Henric. 2. p. sum. art. 53. Richardus hic q. 2. D. Bonavent. hic q. 2. D. Thom. 1. p. q. 39. art. 4. Hugo Victor sum. tract. I. cap. 11. Marsil. 1. q. 8. Durand. hic q. 2. Gabr. q. unic. art, 3. Vasquez 1. p. disp. 157. cap. 7. Suaiez 1. p. tract. 3. lib. 6. cap. 7. Bassol. hic quaest. 4.
Circa quartam distinctionem: Quaero, utrum ista sit vera: Deus generavit alium Deum ? Videtur quod sic: Deus generavit Deum, aut ergo se Deum, aut alium Deum; non se, primo de Trinitate, ergo alium.
Secundo sic : Generans distinguitur a generato; sed Deus genuit Deum, ergo Deus genitus distinguitur a Deo generante, et per consequens Deus genuit alium Deum.
Tertio sic: Deus generat alium: aut igitur Deum, et sic habetur propositum; aut non Deum, quod falsum est, quia sic genitus non esset Deus.
Quarto sic : Deus generavit alium habentem Deitatem, quia aliam personam subsistentem in Deitate: ergo genuit alium, consequentia patet per Damasc. 5. cap. Deus est divinam habens naturam, homo humanam.
Contra, non est alius Deus: ergo non genuit alium Deum ; antecedens patet, Deut. 6. Audi Israel, Dominus Deus tuus unus est.