In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Solvit tertiam rationem positam num. 27. pro unitate formae in composito, et dat optimam doctrinam de praedicatione unius extremi de altero, quando sumuntur a diversis formis.
Ad (a) tertium de praedicatione, dico quod prima facie non videtur, nisi quod praedicatum acceptum a forma posteriori non dicatur per se de eo quod accipitur a forma priori, sicut haec non est per se : homo est albus, vel superficies est colorata: et per hoc non potest plus haberi, nisi quod haec non est per se : animal est homo.
Et si objicias, quod etiam nec e converso ; haec enim non est per se : coloratum est superficiatum. Respondeo, quod praecise accipitur a forma priori, et quod praecise accipitur a forma posteriori, sic se habent, quod neutrum per se includitur in altero, ideo non est praedicatio per se, sicut nec e converso. Ponendo autem genus accipi a forma priori, et differentiam a forma posteriori, concludendum est, quod nec genus per se praedicabitur de differentia, nec e converso, quodconeedo; sed non sequitur, quod genus non praedicetur per se de specie, quia species etsi importat differentiam ultimam, tanquam principalem in ratione sua, non tamen praecise importat illud, sed cum hoc rationem generis, tanquam de per se conceptu ejus.
Et si ulterius objicias, quod nec ista est per se : superficiatum coloratum est superficiatum, ubi tamen non accipitur praecise intellectus prioris et posterioris, ut distinguuntur contra se, sed ut intellectus posterioris includit prius, comparando ad intellectum prioris secundum se. Respondeo, hoc si verum est, hoc ideo est, quia subjectum istud superficiatum coloratum non habet conceptum unum per se, et quod in se non est per se unum, non videtur esse alicui per se unum, non sic autem ex alia parte, quia conceptus prioris et posterioris faciunt conceptum per se unum.
Et si quaeras, quare magis hic quam ibi ? Respondeo, sicut quaerere quare ex actu et potentia fit unum, nulla est quaestio, ex 8. Metaphysicoe, cap.ultim, nam nulla est ratio, nisi quia hoc est per se actus, et illud per se potentia, ita quare ex isto actu et ista potentia fit per se unum, sive in rebus, sive in conceptibus, non est alia causa, nisi quia hoc est potentiale respectu illius, et illud actuale, et hujus ulterius nulla est ratio, nisi quia hoc est hoc, et illud est illud; et eodem modo de uno per accidens, quia hoc est hoc, et illud est illud, ideo hoc est actus per accidens, et illud potentia per accidens, et ideo ex hoc et illo fit unum per accidens; immediatior enim est ista : calor constituit calidum, et humanitas hominem, et per consequens calor ens per accidens constituit, et humanitas ens per se, quam ista,calidum calefacit, et tamen secunda est immediata, cujus quaerere medium est indisciplinati, 4. Metaphys.