In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
(d) Alio modo posset dici. Hic ponit alium modum dicendi, et est, quod spes est habitus Theologicus ; et ponitur tantum ut moderativum passionum, quia contingit sperare bonum futurum excessive, ut patet in praesumente, et diminute, ut patet in desperante ; et sic talis passio, quae est sperare, indiget aliquo moderamine, quo quis nec excessive, nec diminute speret bonum aeternum, et talis habitus sic moderativus dicitur spes.
(e) Contra hoc objicitur. Dicit Doctor quod si spes poneretur ut virtus moderativa, tunc non esset Theologica, sed tantum moralis, ideo enim moralis est moderativa passionum, quia talis virtus proprie facit prompte, faciliter et delectabiliter operari, ex hoc quod ex frequentatis actibus est causata, et sic habens virtutem faciliter moderatur passiones, vel prohibendo ne insint, vel diminuendo, de quo moderamine vide Doctorem in primo distinct. 17. Virtus autem Theologica non sic facit delectabiliter operari, quia illud dictum de habitibus, scilicet quod facit prompte et delectabiliter operari, intelligitur de habitibus acquisitis, et non de infusis, ut patet a Doctore in primo, ubi supra.