CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Respondeo ad quaestionem quod non genuit alium Deum. Sensus hujus litterae est, quod cuilibet entitati abstractive sumptae, et maxime ultimate abstractae, de qua infra patebit dist. 5. quaest. 1. correspondet aliquod ens, scilicet concretum, quod est tale tali entitate ut humanitati correspondet homo, qui dicitur primo homo humanitate, et humanitas est seipsa talis, accipiendo se ipsum tale formaliter, et sic Deitati correspondet primo ipse Deus ; cum ergo Deitas sit ex se, sive ex sua ratione formali haec, quia nullo modo contrahibilis per aliquam haecceitatem, ut infra patebit dist. 5. q. 2. et in quodlib. sequitur quod ipse Deus erit primo hic, sicut dicimus quod hic homo est hac humanitate homo, et homo in communi est homo humanitate in communi. Sequitur in littera : Illi autem, quod est de se hoc. Sensus hujus litterae est : Omne ens quod de se est hoc, id est, ex natura sua sive ex sua ratione formali intrinseca est hoc, est simpliciter multiplicabile in plura. Sed Deitas est de se haec; ergo Deus adaequate correspondens Deitati est de se hic, ergo repugnat ei alietas, sicut enim est impossibile esse plures Deitates, ita est impossibile esse plures Deos. Realiter ergo loquendo haec est falsa : Deus genuit alium Deum, quia in re importatur alietas Deitatis.
(b) Quantum ad Logicam dico, quod haec tria differunt. Et expono ista tria singillatim. Nam quando dicitur, Socrates est alius ab homine, ly homo stat confuse, distributive, mobiliter, quia isti termini, alius, aliud, non idem, et hujusmodi, ratione negationis inclusae confundunt terminum sequentem (si est capax confusionis) confuse, distributive, mobiliter, quia licet descendere sub illo copulative, ut patet in ista : Socrates est alius ab asino, et isti sunt omnes asini;ergo est alius ab isto asino et ab isto, etc. Sensus enim est: Socrates est alius ab asino, id est, Socrates non est asinus, ideo ista est falsa: Socrates est alius ab homine, quia esset alius a se ipso, nam si est alius ab homine, statim sequitur quod non sit homo.
(c) Unde nota quod licet ratio formalis alietatis, etc. Pro intelligentia hujus litterae dico, quod de rigore sermonis in ista : Socrates est humanitate alius a Brunello, ratio formalis illius alietatis stat universaliter, id est, confundit universaliter, quia sensus est, quod Socrates in nullo individuo humanitatis convenit cum Brunello, quia humanitas est ratio convenientiae eorum tantum, quae sunt individua humanitatis, unde Socrates humanitate est idem Platoni. Sed humanitas, quae est ratio differentiae, quae affirmatur de individuis humanitatis, non stat, nec distributive mobiliter, quia tunc sequeretur quod Socrates esset alius a Brunello hac humanitate, et sic de aliis, et sic esset alius a Brunello humanitate Platonis, quod est falsum. Nec stat determinate, quia non licet descendere disjunctive, loquendo generaliter, quia de rigore sermonis haec est falsa : Socrates est alius a Platone; ergo hac humanitate est alius a Platone, non sequitur, quia ipsa non est ratio differentiae, et sic patet littera.
(d) In tertia cum dicitur, etc. et distingui ipsis extremis, sicut in ista : Socrates est alius in humanitate a Joanne; ista autem est falsa : Socrates est alius in humanitate a Joanne, extrema sunt ; Socrates et Joannes, et determinabile per alietatem humanitatis, quae notatur distingui in Socrate et Joanne, et sic ista est vera: Socrates est alius in humanitate a Brunello, quia tunc notaretur humanitas distingui in Socrate et Brunello, et esse communis eis, quod est manifeste falsum, et patet littera.
(e) Ad propositum igitur quam istarum trium, etc. Haec est falsa : Filius est alius Deus Deitate a Patre, quia tunc notaretur, quod Deitas esset ratio formalis distinguendi Filium a Patre, quod est falsum, est enim ratio formalis convenientiae personarum ad invicem. Sequitur : Sed significat tertium, etc. Sensus hujus litterae est cum dicitur : Filius genitus est alius Deus a Patre generante ; ly alius ponit suum significatum, scilicet alietatem circa per se significatum extremorum, quae sunt Filius genitus et Pater generans, denotans unum esse ab alio sive distingui ab alio ; etiam ly alius ponit suum significatum, scilicet alietatem circa significatum determinabilis, scilicet Deus, denotans ipsum Deum esse communem utrique extremo, scilicet Filio et Patri, et distingui in eis, ita quod Deus in Filio sit alius a Deo in Patre, quod est falsum. Et sic ista propositio est falsa : Filius genitus est alius in Deitate a Patre generante, vel Filius genitus est alius Deus a Patre.