Ostenso quomodo res sint in deo, hic ex incidenti ostendit quomodo deus sit in rebus; et dividitur in partes duas: in prima ostendit deum esse ubique et in omnibus rebus; in secunda parte removet a deo quaedam quae creaturas in loco existentes consequuntur, ibi: cumque natura divina veraciter et essentialiter sit in omni loco et in omni tempore, non tamen movetur per loca vel per tempora. Prima in duas: in prima ponit modos quibus deus in rebus esse dicitur; in secunda inquirit rationes illorum modorum, ibi: quomodo autem deus habitet in nobis, ex illis aliquatenus intelligere valebis quae supra dicta sunt. Circa primum duo facit: primo enumerat modos; secundo auctoritatibus confirmat, ibi: ne autem ista...
Falsitatis arguere aliqui praesumant; sanctorum auctoritatibus munienda mihi videntur. Et primo confirmat modum quo est communiter in omnibus creaturis; secundo modum quo specialiter est in sanctis, ibi: in sanctis vero etiam habitat. Modus autem quo specialissime est in homine christo, pertinet ad tertium librum; et ideo eum praetermittit.
Quomodo autem deus habitet in bonis, ex illis aliquatenus intelligere valebis quae supra dicta sunt.
Hic ostendit rationes dictorum modorum: et primo quantum ad modum quo specialiter in sanctis est; secundo quantum ad modum communem quo est in omnibus creaturis, ibi: ex praedictis patet quod deus ubique totus est per essentiam. Et circa primum duo facit: primo ostendit veritatem; secundo excludit quasdam dubitationes, ibi: si autem quaeris, ubi habitabat deus antequam sancti essent, dicimus quia in se habitabat. Et sunt tres per ordinem inductae, ut patet in littera.
Ex praedictis patet quod deus ubique totus est per essentiam, et in sanctis habitat per gratiam.
Hic inquirit rationem quantum ad modum communem; et circa hoc tria facit: primo ostendit modi illius incomprehensibilitatem; secundo redarguit quorumdam insufficientem assignationem, ibi: quidam tamen immensa ingenio suo metiri praesumentes, hoc ita forte intelligendum tradiderunt; tertio excludit erroneam quaestionem, ibi: solet etiam ab eisdem quaeri, quomodo deus substantialiter insit omnibus rebus. Ubi duo facit: primo excludit objectionem; secundo destruit positionem, ibi: postremo respondeant quid potius de deo respondendum existiment.
Hic est duplex quaestio. Primo quomodo deus in omnibus rebus sit. Secundo quomodo ubique sit.
Circa primum quaeruntur duo: 1 utrum deus sit in omnibus rebus; 2 de diversitate modorum quibus in rebus esse dicitur.