Utrum deus sit in omnibus per potentiam, praesentiam et essentiam; in sanctis per gratiam, in christo per esse.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter assignentur modi isti, quibus deus in rebus esse dicitur. Cum enim dicimus deum esse in rebus, significamus qualiter deus ad res se habeat. Sed deus uno modo se habet ad omnia, quamvis non omnia uno modo ad ipsum se habeant, ut dicit dionysius. Ergo videtur quod non debeat esse nisi unus modus existendi deum in rebus.
Si dicas, quod isti modi diversificantur secundum diversas habitudines creaturae ad deum.
Contra, quilibet effectus in creatura causat aliquam habitudinem creaturae ad deum. Sed quasi infiniti sunt effectus dei in creaturis. Ergo infinitis modis dicetur deus esse in creaturis, et non quinque tantum.
Praeterea, ea secundum quae diversimode creaturae ad deum referuntur, non inveniuntur in omnibus creaturis. Sed quidam istorum modorum conveniunt omni creaturae, scilicet per essentiam, praesentiam et potentiam. Ergo videtur quod modi isti non differant secundum diversam habitudinem creaturae ad deum.
Si dicas, quod distinguuntur secundum diversas rationes attributorum. Contra, non plus differt potentia ab essentia, quam scientia et voluntas.
Sed esse in rebus per essentiam et potentiam constituit duos modos. Ergo et similiter diversificabuntur secundum omnia attributa.
In contrarium est quod in littera dicitur, et auctoritatibus confirmatur.
Respondeo dicendum, quod distinctio istorum modorum partim sumitur ex parte creaturae, partim ex parte dei. Ex parte creaturae, inquantum diverso modo ordinatur in deum et conjungitur ei, non diversitate rationis tantum, sed realiter. Cum enim deus in rebus esse dicatur secundum quod eis aliquo modo applicatur, oportet ut ubi est diversus conjunctionis vel applicationis modus, ibi sit diversus modus essendi. Conjungitur autem creatura deo tripliciter. Primo modo secundum similitudinem tantum, inquantum invenitur in creatura aliqua similitudo divinae bonitatis, non quod attingat ipsum deum secundum substantiam: et ista conjunctio invenitur in omnibus creaturis divinam bonitatem assimilantibus: et sic erit modus communis quo deus est in omnibus creaturis per essentiam, praesentiam et potentiam. Secundo creatura attingit ad ipsum deum secundum substantiam suam consideratum, et non secundum similitudinem tantum; et hoc est per operationem; scilicet quando aliquis fide adhaeret ipsi primae veritati, et caritate ipsi summae bonitati: et sic est alius modus quo deus specialiter est in sanctis per gratiam. Tertio creatura attingit ad ipsum deum non solum secundum operationem, sed etiam secundum esse: non quidem prout esse est actus essentiae, quia creatura non potest transire in naturam divinam: sed secundum quod est actus hypostasis vel personae, in cujus unionem creatura assumpta est: et sic est ultimus modus quo deus est in christo per unionem. Ex parte autem dei non invenitur diversitas in re, sed ratione tantum, secundum quod distinguitur in ipso essentia, virtus et operatio. Essentia autem ejus cum sit absoluta ab omni creatura, non est in creatura nisi inquantum applicatur sibi per operationem: et secundum hoc quod operatur in re, dicitur esse in re per praesentiam, secundum quod oportet operans operato aliquo modo praesens esse; et quia operatio non deserit virtutem divinam a qua exit, ideo dicitur esse in re per potentiam; et quia virtus est ipsa essentia, ideo consequitur ut in re etiam per essentiam sit.
Ad primum ergo dicendum, quod si loquamur de unitate et diversitate secundum rem, sic deus uno modo se habet ad res: sed quia res diversimode se habent ad ipsum, contingit deum significari in diversa habitudine ad res, inquantum relationes fundatae in creaturis reliquerunt diversas habitudines secundum rationem in deo. Si autem consideretur unitas et distinctio secundum rationem tantum, sic deus pluribus modis se habet ad res, ut sciens, ut potens, et sic de aliis.
Ad secundum dicendum, quod divisio essentialis semper est per differentias quae per se dividunt aliquod commune; sicut habens pedes, per se dividitur per bipes et quadrupes; non autem per album et nigrum. Similiter dico, quod deum esse in creaturis per se dividitur secundum diversos modos quibus creaturae attingunt deum: et haec est divisio essentialis et formalis. Sed si accipiantur diversi effectus in creaturis per se, in quibus est deus per naturales effectus tantum, non invenietur nisi unus modus attingendi deum; et ideo non est divisio nisi per accidens et materialis, quae ab omni arte praetermittitur.
Ad tertium dicendum, quod illi tres modi non sumuntur ex diversitate creaturae, sed ex parte ipsius dei operantis in rebus: et ideo omnem creaturam consequuntur, et praesupponuntur etiam in aliis modis. In quo enim est deus per unionem, etiam est per gratiam; et in quo est per gratiam, est per essentiam, praesentiam et potentiam.
Ad quartum dicendum, quod divina attributa non considerantur nisi secundum triplicem ordinem ad res: vel secundum operationem, vel secundum virtutem, vel secundum essentiam; et ideo non sunt nisi tres modi essendi in rebus, qui sumuntur secundum diversum ordinem comparationis dei ad res.